Henricus I (comes Campaniensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quattuor regis Gulielmi I pronepotes, scil. Erchenbaldus de Soliaco; huius germani Henricus comes Campaniensis et Adela regina Francorum; horumque germanus Henricus rex secundus. Bernardus Guidonis, De origine prima regum Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Henricus Blesensis (natus anno 1126; Trecis mortuus die 17 Martii 1181), filius natu maximus Theobaldi et Mathildis Carinthiensis, fuit (patre anno 1152 mortuo) comes Blesensis et Campaniensis, primus huius nominis. Anno 1147 iuxta regem Ludovicum VII in secunda expeditione sacra ad Orientem iit. Rursus anno 1179 per Brundisium Hierosolyma profectus est cum Petro de Cortiniaco et Philippo Drocensi;[1] regrediens autem a sultano Iconiensi Clitzasthlan captus est. Ab imperatore Manuel redemptus est, sed mox Trecis reditus mortem obiit.

Henricus in matrimonium duxit Mariam, regis Ludovici VII et Alienorae filiam, et ex ea genuit:

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henry d'Arbois de Jubainville, Histoire des ducs et des comtes de Champagne. Lutetiae, 1859-69. 7 voll. 1 2 3 4 i 4 ii 5 6 7
  • John F. Benton, "The Court of Champagne as a Literary Center" in Speculum vol. 36 (1961) pp. 551-591
  • Michel Bur, "L'image de la parenté chez les comtes de Champagne" in Annales. Histoire, Sciences Sociales vol. 38 no. 5 (Sep./Oct. 1983) pp. 1016-1039
  • Auguste Longnon, ed., Livre de vassaux du comté de Champagne et de Brie 1172-1222. Lutetiae, 1869 Textus apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!