Epistula de Tawagalawa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Epistula de Tawagalawa" sive "de Piyama-Radu" (CTH 181) a rege quodam Hetthaeorum (probabiliter ab Hattusili III) ad regem Ahhiyawa vel Achaeorum medio saeculo XIII a.C.n. scripta est. Hoc documentum (e quo tabula tertia tantum nobis servata est) res a Piyama-Radu contra regnum Hetthaeorum gestas narrat, eumque capiendum et ad urbem Hattusas mittendum urget. Nomen regis Ahhiyawa non liquet; huius fratrem nomen Tawagalawa gerere dicitur, quod nomen idem fuisse ac regis Thebani mythologici Eteoclis ab eruditis censetur (in pronuntiatione Hetthaea fere (E)tawaglawa(s); in lingua Graeca Mycenaica *Etewoklewes).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]