Entropia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rudolphus Clausius entropiae verbum Germanice explicat.

Entropia,[1] Graece εντροπία, verbum artefactum instar verbi energiam dicentis quod Rudolphus Clausius excogitavit, est thermodynamica statús quantitas quae secundum alteram legem thermodynamicam in systemate seposito semper crescit et numquam deminuit. Rudolphus Clausius primus alteram legem formulavit annis 1850, dicens calor a corpore frigido ad calidum numquam fluit, et entropiae mutationem \Delta S definiens per formulam:

\Delta S= \int_i^f \frac{dq}{T}

ubi:

\;dq est differentiale caloris;
\;T est temperatura absoluta; et
integrale capitur per meatum quo processus thermodynamicus evolvitur ab puncto initiali i usque ad finem f.

Qua formula Clausius demonstravit entropiam universi semper tendit ad maximum.

Physici saeculo vicensimo physicá statisticá demonstraverunt entropiam ortam esse ex generalibus proprietatibus systematum multorum particulorum statisticis coniunctim cum proprietatibus quanticis. Ludovicus Boltzmann primus formulavit legem alteram ut entropiam semper crescere dicat, demonstravitque entropiam dari per formulam:

 S = k \, \log_{e} W

ubi

k = 1.3806505(24) × 10−23 J K−1 appellatur constans Boltzmannicus,
logarithmus iuxta basem naturalem e capitur, et
W est Wahrscheinlichkeit, frequentia qua macrostatus accidit[2] vel, accuratius, numerus microstatuum qui correspondent macrostatui specificato systematis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. Volfgangus Pauli, Statistical Mechanics (Cantabrigiae: MIT Press, 1973, ISBN 0-262-66035-0), p. 21.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!