Mechanica quantica
Mechanica quantica seu quantalis est theoria axiomatica creata post initium vicensimi saeculi, quando physici invenerunt mechanicam Newtonianam insatis esse ad particulas minimas earumque motus describendas. Theoria postea creata, maxima cum precisione experimentali verificata, adamussim tales particulas eorumque motus describere potest. Verumtamen hodie incompatibilitas quaedam cum theoria relativitatis Einsteinis existit, quae inlocalitas nominatur. Multi physici igitur, ut ea incompatibilitas submoveatur, investigationes relativisticas quanticasque hodie extendunt.
Index |
[recensere] Terminologia
Verba quantica et quantalis ad descriptiones adhibentur quod energia inter particulas, apparatus et campos physicos semper in quantitatibus discretis vel demensis translata est. Physici quidem hodie omnes particulas elementarias putant esse quantitates energiae in transitu; et, quod energia in transitu undas quoque certo sensu significat, oportet mechanicam quanticam comprehendere leges undarum particularumque.
[recensere] Formae mechanicae quanticae
- Leges motus quanticae hodiernae
- Theoria photonica Einsteiniana-Planckiana
- Theoria quantica Bohriana
- Theoria undulatoria Schrodingeriana
- Theoria undarum gubernatoriarum De Broglie-Bohmiana
- Theoria camporum quantica
- Aliae theoriae quanticae
[recensere] Notiones fundamentales mechanicae quanticae
Sunt multae notiones quae specialiter ad mechanicam quanticam spectant:
- constans Planckiana
- status proprius
- valor proprius
- functio undulatoria
- ingerentia
- inlocalitas
- operator Hamiltonianus
- principicum incertitudinis Heisenberganum
- vector quanticus
[recensere] Physici quantici celebres
- Nicolaus Bohr
- Maximus Born
- Ludovicus Victor de Broglie
- Paulus Dirac
- Albertus Einstein
- Ricardus Feynman
- Werner Heisenberg
- Maximilianus Planck
- Ernestus Rutherford
- Ervinus Schrödinger
[recensere] Fontes Anglici
- P. A. M. Dirac, The Principles of Quantum Mechanics, Oxford University Press, 1930, ISBN 0-19-852011-5.
- David J. Griffiths, Introduction to Quantum Mechanics, Prentice Hall, 1995. ISBN 0-13-124405-1.
- Richard P. Feynman, QED: The Strange Theory of Light and Matter—Liber celeber de physica quantica campoque quantico, pro peritis novitiisque.
[recensere] Fontes Latini
- Berard De Philosophia Quantali et Institutione Publica, ISBN 2-87290-022-5 libri apud users.skynet.be Hoc libro, per Fundationem Melissae divulgato, Stephanus Berard, apud users.skynet.be
- Philippus Soccorsi, Quaestiones scientificae cum philosophia coniunctae: De physica quantica, Romae, Pontificia universitas Gregoriana, 1956.
