Plimmuta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plimmuta (Anglice Plymouth)
Area The Hoe
Area The Hoe
Sententia
"Turris fortissima est nomen Jehova"
Situs
Hic in Anglia Plimmuta sita est.
Hic in Anglia Plimmuta sita est.
Nomina Latina alia

Plymutha, Tamaris Fluvii Ostia

Res politicae
comitatus Devonia
Res geographicae
Numerus incolarum 2001 243,795
Census
Coordinata 50° 22′ 12″ Sept., 4° 8′ 24″ Occas.

Plimmuta [1] (Anglice Plymouth) est urbs Devoniae in Anglia meridiani-occidentalis. Ad ostium fluminis Tamari (vel Hamoaze) iacet. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1439.[2] Ibi portus cum navalibus est et classis regia collocata est. Tamari Pons et Alberti Pons Regalis ferunt viam et ferroviam ad Saltash Cornubiae. Ecclesia cathedralis sedes episcopus romanus catholicus dioecesis Plimmutae est.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Urbs nomen Anglicum Plymouth exinde ab anno 1493 habet, antea Sutton appellata est.

Peregrinatores saeculo XVII hinc navi Mayflower nominata emigraverunt ut anno 1620 coloniam in America conderent.

In bello altero orbis terrarum Germani aeroplanis in opppidum impetum fecerunt et magnam partem urbis destruxerunt. Post bellum urbs stilo decennii VI iterum aedificata est.

In urbe globis ignivomis destructa ad ecclesiam Sancti Andreae ad portam signum ligneum apparuit cum verbo Latino RESURGAM.

Hic milites Americani et Britannici in naves impositi sunt ut magnam incursionem in Normanniam a Germanis occupatam faceret.

Plimmutae urbs unificatio oppida Plimmuta (olim Sutton), Portus Devoniae et «Stonehouse» est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Plimmutam spectant.
  • "Plymouth" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
  • "Plymouth" in Daniel Lysons, Samuel Lysons, Devonshire: a general and parochial history of the county (Magna Britannia. 1822. Textus)