Latinitas bona

Scira

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Scira (Anglosaxonice scīr; Anglice shire) fuit a principio provincia regni Occidentalium Saxonum; medio enim saeculo IX (et fortasse antea) hoc regnum in provincias sex divisum est, quarum tres nomina populorum Saxonum continent:

una nomen regni anterioris Britannorum servat:

duae tandem verbum scir, scilicet "provincia" continent:

quod verbum et in nominibus aliorum provinciarum interdum inseritur, e.g. Wiltunscir pro Wilsæte; Defnascir pro Defenas. Omnis provincia ab ealdorman (scilicet "senatore") directa est.

Idem verbum rursus adhibitum est quo tempore regna mediae Angliae, antea libera, sub dominatione Occidentalium Saxonum comprehensa sint; nomina scirarum novarum Merciae habemus in documento cuius titulus est Hidae quorundam comitatuum. Ita a saeculo X vel XI Anglia fere omnis in talibus provinciis dividitur, similique modo Cambria et Scotia, quorum nomina verbum scir continent, e.g. Oxnafordscir (hodie Oxfordshire). Hae provinciae saeculo XI exeunte, Normannis Britanniam debellantibus, a comitibus gubernatae sunt nomenque Latinum "comitatus" merent.