Latinitas nondum censa

Regnum Occidentalium Saxonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gentes Britanniae anno fere 600 p. C. n

Regnum Occidentalium Saxonum seu Wessexia (Anglosaxonice Westseaxe seu Westseaxena Rīce) fuit unum inter regna Angliae (videlicet Heptarchiae) a saeculo V ad IX p.C.n. Series regum Occidentalium Saxonum a Cerdic incipere dicitur, et usque ad Athelstanum producitur qui die 4 Septembris 925 titulum regis Anglorum omnium reclamavit. Regnum proprium in provincias (scirae) sex saeculo IX divisum est; cui adiunguntur regna minora ab Egberto anno 825 subiecta, scilicet Sussaxonum, Surregiorum, Cantuariorum et Orientalium Saxonum.

Regis concilium (witan) de rebus gravibus disputabat. Omnis provincia vel regio a duce (ealdorman) gubernata est. Saeculo IX exeunte, regnante Alfredo, apparatus defensionis regni Wessexiae contra oppugnantes (et praecipue Vicingos) in burgos munitos distributus est, quorum indicem habemus in documento cuius titulus est Hidae quorundam burgorum. Denarii argentei iussu regum apud monetas per omne regnum sitas facti sunt, ad mercaturam et tributum adhibiti, semperque post tres annos revocati.

Denarius regis Alfredi in urbe Londinio incusus
Denarius regis Athelstani

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Scirae seu provinciae
  • Wilsæte seu Wiltunscir (Wiltonia) ante annum 802 constitutus
  • Dornsæte (Dorcestria) ante annum 840 constitutus
  • Sumorsæte (Somersetia) ante annum 845 constitutus
  • Defenas seu Defnascir (Devonia) ante annum 850 constitutus
  • Hantunscir (Hantonia) ante annum 860 constitutus
  • Bearrucscir (Berceria) ante annum 860 constitutus
Regna olim libera, ab anno 825 Wessexiae subiecta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]