Exonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exonia (Anglice Exeter)
Pons ferreus
Pons ferreus
Sententia
"Semper fidelis"
Situs
Hic in Devonia Exonia sita est.
Hic in Devonia Exonia sita est.
Nomina Latina alia

Isca Dumnoniorum, Aquarum civ., Essecestra, Excestria, Excetur

Res politicae
regio Devonia
Res geographicae
Area
 - tota


47,03 km²

Numerus incolarum aestimatio anni 2005
 - Spissitudo
117,600
2450 incolae/km²
Coordinata 50° 43′ 25″ Sept., 3° 31′ 39″ Occas.

Exonia est caput Devoniae. Ibi ecclesia cathedralis est. Ibi castra Romana erant et in urbe Romana etiam thermae. Nomen Romanum erat Isca (Exonia enim ad flumen Iscam iacet). Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[1] Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1130.[2]

Ibi aeroportus est.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Liber de Wintonia[recensere | fontem recensere]

In libro de Wintonia, anno 1086 confecto, initio partis de Devenescire sive Devonia ista de Exonia referuntur. Omne scriptum autem per notas scriptum est quamobrem infra conatum est textum integris verbis reddere.

IN CIVITATE EXONIA HABET REX CCC domus XV minus reddentes consuetudinem. Haec [civitas] reddit XVIII libra per annum. De his habet Balduinus vicecomes VI libras ad pensum, arsuras, Colvinus XII libras ad numerum in ministeriis Eddid reginae. In hac civitate sunt vastatae XLVIII domus postquam rex venit in Anglia. Haec civitas T.R.E. non geldabat nisi quando Londonia, Eboracum, Wintonia geldabant, hoc erat dimidium marka Argenti ad opus militum. Quando expeditio ibat per terram aut per mare serviebat haec civitas quantum V hidae terrae. Barnestapla ut Lideford, Totenais serviebant quantum ipsa civitas. Burgenses Exoniae urbis habent extra civitatem terram XII carucarum quae nullam consuetudinem reddit nisi ad ipsam civitatem.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!