Spectroscopia absorptionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Spectroscopia absorptionis est methodologia physica pro investigatione molecularum. Fundatio eius est absorptio lucis de longitudine decenti per moleculas, quae transmutant energiam lucis in excitationem electronicam vel vibrationes vinculorum inter atomos vel rotationem molecularum. Lex Lamberti-Beer actionem absorptionis sic describit:

A = e * c * d

A explanat absorptionem, cum e tabellarium absorptionis, c concentrationem[1] molecularum, et d diametrum ampullae nominent.

Maiores spectroscopiae absorptionis genera sunt duo: spectroscopia visibilis ultra violaceam, et spectroscopia infra rubram. Haec genera se differunt in energia lucis, quam aequatio proxima describit, et in consequentia ad moleculas.

E = h * c0/l

E explanat energiam lucis, h quantum Planckianum, c0 celeritatem lucis in vacuo, et l longitudinem undae lucis.

Spectroscopia visibilis ultra violaceam considerat ascensionem electrorum ad orbes cum energia superiore. Absorptio lucis maxima est, si energia lucis differentiam energiae inter orbes aequivaleat. Haec methodologia permittit quantificationem molecularum per legem Lamberti-Beer, si molecula absorptionem inter 200 et 800 nm habeat.

Spectroscopia infra rubram considerat effectum lucis ad vincula atomorum, quae incipiunt vibrari. Varia genera functionalia inter moleculas absorptionem ad longitudines lucis peculiares inter 2500 et 25 000 nm habent, ut examinatio spectri identificationem entitatis molecularis admittat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Related Techniques[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg