Machina Darwiniana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Machina Darwiniana (Anglice Darwin machine, locutio a Gulielmo H. Calvin per analogiam machinae Turingianae anno 1987 facta) est machina quae, sicut machina Turingiana, rationem implicat iterationis quae exitum qualitatis bonae reddit, sed, quoniam machina Turingiana logicá, machina Darwiniana iterationibus variationis, selectionis, et hereditatis utitur.

Machina Darwiniana, per significationem primam, est ulla ratio quae qualitatem omnibus sex rationis Darwinianae proprietatibus utendo modo bootstrap adhibet: (1) exemplar cum (2) variationibus (3) exprimitur ubi grex unius exemplaris variantis cum alio grege (4) contendit, sua prosperitate relativa a (5) circumiectis multiplicibus (a selectione naturali) inclinato, ut victores pro productione aliarum proximae aetatis variationum praepollent—(6) principium hereditatis Darwinianum.

Machina Darwiniana sensu latiore est ratio quae certa subcopia essentialium Darwinianorum utitur, inter quas usitate selectio naturalis, ad creandum exemplar quod se, ut in Darwinismo neurali, non regignit. Multae formae evolutionis neuralis nimium incrementorum et putatione ad exemplar utuntur, sed exemplar effectum exempla addita per se non gignit.

Locutio machina Darwiniana ad appellanda programmata computatralia ex Carolo Darwin saepe adhibetur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Calvin, William H. 198. The Brain as a Darwin Machine. Nature 330:33–34.
  • Calvin, William H. 1997. The Six Essentials? Minimal Requirements for the Darwinian Bootstrapping of Quality." Journal of Memetics 1:1.
  • Dyson, George B. 1998. Darwin Among the Machines: The Evolution of Global Intelligence. Perseus. ISBN 0-7382-0030-1.
  • Manier, J. M. Manier. 1996. Reason and Instinct (Robert Wright's The Moral Animal and Henry Plotkin's Darwin, Machines and the Nature of Knowledge). Theory and Psychology 6(2):347–348. ISSN 0959–3543.
  • Plotkin, Henry. 1994. Darwin Machines and the Nature of Knowledge (Harvard University Press. ISBN 0-674-19280-X.
  • Plotkin, Henry, et Nicholas S. Thompson. 1995. Darwin Machines and the Nature of Knowledge. Contemporary Psychology 40(12):1179.
  • Smith, E. A. 1995. Darwin Machines and the Nature of Knowledge (Henry C. Plotkin). Politics and the Life Sciences: The Journal of the Association for Politics and the Life Sciences 14(2):296. ISSN 0730–9384.