Tyrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Palaestra Romana.

Tyrus est urbs Libani. Fuit insula in regione Libani quam Alexander ille Magnus coniunxit cum terra continenti faciens pontem maximum lapidibus et lignis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tyrus est urbs antiquissima a Phoenicis condita, ex qua Dido regina, mortuo Sichaeo marito manu fratris sui, saeculo circa 12 a. Ch. ad litora Africae aufugit, ubi, cum Aeneam convenisset eiusque amore, opere Veneris eiusque filii, Cupidinis, capta esset, ab isto, qui Iove imperante ad Italicam oram urbem, unde originem captura esset Roma, conditum ivit, relicta, rogum ascendit seseque in gladium ipsius Aeneae proiciens mortua est. Quam rem Romani postea causam putabant — vel putare praetendebant — irae atque inimicitiarum Carthaginiensium, quibuscum tribus bellis decertaverunt, dum Carthaginem funditus everterunt. Per tot saecula urbi Tyro Carthaginienses ut metropoli suae honores tribuebant communibusque deis immolabant. Ipsam urbem Tyrum Romani anno 193 igni vastaverunt et anno 198 caput provinciae Syriae Phoenices fecerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tyrum spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg