Latinitas nondum censa

Bogdanus Chmielnicius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Bohdan Chmielnicky Exercitus S.R.M. Zaporohscensis Præfectus"

Bogdanus,[1][2] seu Bohdanus,[3] Chmielnicius [1][4] (Ucrainice Богдан Хмельницький, Bohdan Chmel'nyc'kyj; natus circa 1595, mortuus 1657) fuit rerum politicarum peritus et dux militaris Ucrainicus, praefectus (hetman ipso vulgo) Ucrainae (ab anno 1648).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Bogdanus (Zenobius), Michaelis filius, Chmielnicius natus est in familiam hominis nobilis Polonici, Ucraini genere. Leopoli in collegio Societatis Iesu educatus est, sed mansit orthodoxus. Participavit in bello Poloniae contra Turciam, quod annis 16201621 tenebat. Anno 1620 captus a Turcis fuit et in captivitate illa duos annos erat.

Post reditum in Ucrainam Chmielnicius militiam cepit in exercitu Cosacorum Ucrainicorum, qui munus militare pro Polonia fungebantur. In rebellionibus Ucrainicis popularibus annorum 16371638 participavit; in copiis initio erat scriba, dein fuit centurio. Nonnullis annis post, Bogdanus Chmielnicius praeparationem rebellionis contra dominationem Poloniae in Ucraina incepit. Arrestatus fuit anno 1647, sed mox liberatus est et fugit ad Cosacos Zaporohianos [5].

Mense Ianuario anno 1648 incepit bellum populi Ucrainici pro liberatione ex dominatu Polonico, ductum a Chmielnicio, qui accessit etiam societatem Tartarorum Crimaeanorum. Anno illo ductu viri illius victoriae prope Zolte-wody (6 Maii) et in pugna Corsuniensi (16 Maii) expeditae sunt. Rebellantes (Cosaci et agricolae) Kioviam et omnes urbes Ucrainicas ad orientem ab flivio Danapri ceperunt, 1113 Septembris copias Polonicas prope Pilawce vicerunt, in Ucrainam occidentalem venerunt et Leopolem in obsidione habuerunt. Ii qui Poloniae praestabant venerunt in colloquium cum Chmielnicio, qui mense Novembri participavit in electione Poloniae regis novi. Rex electus, Ioannes Casimirus, indutias cum Cosacis habuit. Exercitus Cosacorum cessavit Leopolem obsidere, ex Ucraina occidentali rediit et 2 Ianuarii anno 1649 Kioviam venit, a Chmielnicio ductus. Dextrae ripaequae sinistrae adiacentes regiones Ucrainae de facto liberatae sunt ex potestate Poloniae et a ducibus Cosacorum gubernabantur.

Mense Februario anno 1649, indutiae de pace Chmelnicii cum Polonia male rem gesserunt. Bogdanus Chmelnicius opera Russiae in certatione Ucrainorum uti decidit. Iam 8 Iunii anno 1648 ille epistulam ad tzarem Moscuensem Alexium misit, in qua epistula rogationem de acceptione Ucrainae sub potestate Russiae expressit. Quae rogatio initio anni 1649 denuo iterata est. Russia cum Chmielnicio relationes diplomaticas accessit et auxilium oeconomicum militareque illi tulit (e.g., permisit Russicos Cosacos Tanaicos in praesidiis Ucrainorum bellare, etc.).

Post instaurationem belli contra Poloniam, a Chmielnicio ductus exercitus Ucrainicus cum copiiis Tartaris Crimeanis vicit exercitum Polonicum prope oppidum Zborovum. Sed post victoriam illam Tartarorum chanus (i.e., rex) abstitit continuando auxilio suo, et 18 Augusti Bogdanus Chmielnicius subactus est ad pactum Zboroviensem cum Polonia. Ex quo pacto certae regiones Ucrainae (cum urbibus Kiovia, Czernihovia, etc.) autonomiam ceperunt, sed terra illa remansit pars regni uniti Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae.

Conditiones pacti Zboroviensis nec maiori parti populi Ucrainae, nec Poloniae sufficientes erat. Initio anni 1651 copiae Polonicae impetum contra Ucrainam inceperunt. 1820 Iunii anno illo accidit pugna inter copias Ucrainicas Chmielnicii Tartaricosque chani Crimaeani et exercitum Polonicum, a rege Ioanne Casimiro ductum, prope Beresteczko. 20 Iunii, die pugnae gravissimo, chanus Crimaeanus cucurrit et Chmielnicium cepit. Poloni victores pugnae illius fuerunt, dein Kioviam occupaverunt. Idcirco Bogdanus Chmielnicius 28 Septembris adductus est ad pactum novum cum Polonis. Qui pactus autonomiam Ucrainae iuraque Cosacorum limitaverat et territorium Ucrainae sui iuris deminuerat, sed anno 1652 cancellatus est, prosperae continuationis belli populi Ucrainici pro liberatione gratia (e.g., 12 Iunii anno 1652 prope Batoviam exercitus Chmielnicii catervam Polonicam, a M. Kalinovio ductam, cecidit).

Autumno anni 1653 exercitus Polonicus, ab Ioanne Casimiro ductus, motus est in Ucrainam. Illo tempore Russia populo Ucrainae adiuvit. 1 Octobris anno 1653 Moscuae suscepta est voluntas Ucrainam sub curatione tzaris Russici accipere (quod Chmielnicius quaeserat) et bellum contra Poloniam annuntiare. 18 Ianuarii anno 1654 Chmielnicius in Pereaslavia vocavit Concilium (ipso vulgo Rada nominatum) repraesentium populi Ucrainici, quod accepit decretum de adiunctione Ucrainae ad Russiam.

Bogdanus Chmielnicius mansit praefectus (hetman) Ucrainae ad mortem suam, quae accidit Czehriniae 16 Augusti (6 Augusti Calendarii Iuliani) anno 1657.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 I.Ch. Becmann, Historia orbis terrarum..., p. 402
  2. Scriptores rerum Polonicarum, tomus XVI., p. 367; F. Rawita-Gawroński, Bohdan Chmielnicki do elekcyi Jana Kazimierza, tomus I., p. 45
  3. I.Ch. Luenig, Literae procerum Europae..., p. 1012
  4. L.I. Rudawski, Historiarum Poloniae ab excessu Vladislai IV ad pacem olivensem usque libri IX, p. 81
  5. Ib id

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bogdanum Chmielnicium spectant.