Bias Prienensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bias

Bias Prienensis (Graece: Βίας ὁ Πριηνεύς; natus circa annum 590 a.C.n.; mortuus circa annum 530 a.C.n.) una cum Thale Milesio, Pittaco Mytilenaeo et Solone Atheniensi semper ad Septem sapientes numeratur. Ut illis etiam huic plurima dicta sententiaeque attributae sunt. Cum sint fontes incerti, multa de vita ac rebus gestis varie disputatur.

Sententiae[recensere | fontem recensere]

  • "Omnia mecum porto mea." (Cicero, Paradoxa Stoicorum 1,1,8)[1]
  • "Plures hominum sunt mali." (Ausonius, Ludus septem sapientum; Graece: "οἱ πλεῖστοι κακοὶ")

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Biantem Prienensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Si haec sententia re vera Bianti attribuenda sit, incertum est. Seneca (De constantia sapientis 5,6) sententiam Stilponis Megarensis esse vult ("Omnia mea mecum sunt"; vide etiam Ad Lucilium, 9,18: "Omnia bona mea mecum sunt"). Phaedrus (Fabulae 4, 23, 14 et 26s.) Simonidem poetam post naufragium dicere facit: "Mecum mea sunt cuncta."


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!