Herma

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Hermes (discretiva)

Herma sive hermes[1] est effigies capitis (ab initio Hermae sive Mercurii) in summa sude sculpta aut in columna posita. Constat igitur hermas esse statuas caput aut summum corpus sine manibus ostendentes.

Memoriae traditum est Athenis permultas fuisse hermas in locis publicis et ante aedes privatas positas. Olim, ut ferunt, una nocte omnes hermae, qui in urbe erant Athenis, deiecti erant praeter unum.[2] Huius sceleris crimen vulgo Alcibiadi eiusque asseclis adlatum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hermas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De quibus Cic. Leg. 2.26.65; Att. 1.8.2; 1.9.1; Iuv. Sat. 8.53; Serv. Verg. Aen. 8. 138 "unde etiam hermas vocamus quasdam sudes in modum signorum sine manibus".
  2. Nep. Alcibiades 3.