Thales Milesius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Thales Milesius

Thales Milesius (Θαλῆς) philosophus Ionicus ante Socratemque, Mileti natus circa 625 a. Chr. n., mortuus circa 547. Fuit unus ex septem sapientibus Graeciae et fortasse conditor schola Mileti. Primus Thales habetur philosophus paterque scientae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Non certo scimus quando Thales natus mortuusque sit, nam duae opiniones diversae traduntur : scribit Diogenes Laertius Apollodorum adfirmavisse Thalem LXXVIII annos vivere mortuumque LVIII Olympiade ;

Natus est Thales ex Thalidarum familia, qui sunt Phoenices qui a Cadmo Agenoreque originem ducunt, ut Diogenes Laertius et Herodotus aiunt[1]. Examio patre, Cleobulina matre habuit[2]. Adscriptus est in Milesiorum civitatem, quo tempore cum Neleo ex Phoenice ejecit, eo profectus est. At plerique, ut Diogenes, aiunt natus est Mileti ex familia nobilissima.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Scripsitne Thales ? Non possumus affirmare, nam antiqui scriptores diversa dicunt. Ut Vitruvius :

« 3. De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes Colophonius, Democritus Abderites, rationes quibus natura rerum gubernarentur, quemadmodumcumque quosque effectus habeant, excogitatas reliquerunt. »[3]

Quod negat Diogenes :

Ut quibusdam placet, nihil scriptum reliquit.[4]

Politicus[recensere | fontem recensere]

Sophos[recensere | fontem recensere]

Primus, ut ait Diogenes[5] , sophos nominatus est.

Scientiae[recensere | fontem recensere]

Mathematica[recensere | fontem recensere]

 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Thales dixit: Ubi triangulum est super dimidium circulum, est 90°

Astronomica[recensere | fontem recensere]

Physica theologiaque[recensere | fontem recensere]

Ut Aristoteles ait, in sua Metaphysica[6], Thales novum modum philosophari invenit, nam non solum ille deos non fecit creatores aut principia mundi, at etiam unum principium ex quo res omnes habent originem adfirmavit esse. Eomodo philosophiae initium fecit ; itaque Thales primus habetur philosophus.

Naturae rerum principium[recensere | fontem recensere]

Id principium sive initium ominum (αρχή), ut Aristoteles ait,[7] aquam Thales existimavit esse.

Theologia[recensere | fontem recensere]

De anima[recensere | fontem recensere]

Primus, ut Diogenes Laërtius qui poetae Choirili locum profert[8], Thales adfirmavit animam immortalem esse atque omnia animos cohibere.

Apophthegmata[recensere | fontem recensere]

Sponde, praesto noxa est ; Amicorum praesentium et absentium memento ; Faciem ne ornato, sed studiis honestis ornatissimus esto ; Noli male ditescere ; Cave sermo tuus invisum te faciat iis qui fide interposita earundem rerum socii sunt ; parentibus blandiri ne dubita ; Maleficium ne admitte ; Qualia parentibus praemia dederis, talia ipse senex a liberis tuis exspecta ; Difficile est noscere bonum ; Suavissimum est optatis potiri ; Desidia res molesta est ; Malum intemperantia ; Ignorantia incommoda est ; Doce ac disce meliora ; Noli otiari, etiamsi dives sis ; Res secundas cela invidiae declinandae causa ; Fac ne miserabilis fias ; Modum adhibe ; Cave omnibus credas ; Quum imperas, rege te ipsum.

Notae[recensere | fontem recensere]

1. Herodotus, Historiae, I, 170 ; Diogenes Laertius, I, 22.

2. Diogenes Laertius, Ibid.

3. De architectura, IX, 6.

4. I, 23

5.

6. A, III, 983.

7. Aristoteles, Metaphysica

8. I, 24

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Philosophi ante Socratem

Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes

Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus

Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus

Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus

Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon

Diogenes Apolloniates

Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker

Roman numeral 10000 CC DD.svg