Star Wars
Star Wars, fortasse Latine "Bella Stellaria", est series pellicularum sex quae grandem fabulam exhibent de homines qui "Diu, diu abhinc in galaxia ultra, ultra" vivunt, et de bello quod factiones in galaxia gerunt. Pellicularum dispositor? et effector? fuit Georgius Lucas.
Index |
[recensere] Bella Stellaria prima
In pellicula prima, anno 1977 palam facta, personae principales fuerunt Lucius Skywalker (actor: Marcus Hamill), Darth Vader (vox: Iacobus Earl Jones; actor: David Prowse), Han Solo (actor: Harrison Ford), et Principissa Leia (actrix: Carrie Fisher). Alias partes egerunt Obi Wan Kenobi, robota R2D2 et C3PO et Chewbacca, animal quoddam.
Haec pellicula, prima exhibita, maximam spectatorum gratiam iniit. Quam plurimas pecunias meruit usque ad pelliculam E.T. Extraterrester anno 1982 prolatam. Etiam statum pelliculae sumptuosissimae meruit, quem statum deinde post unum annum pellicula Titanica superavit.
[recensere] Series
Sex pelliculae seriei factae sunt ab anno 1977 usque ad 2005. Ecce:
- Star Wars Episode IV: A New Hope (1977, titulo initiali Star Wars)
- Star Wars Episode V: The Empire Strikes Back (1980)
- Star Wars Episode VI: Return of the Jedi (1983)[1]
- Bellorum Stellarium Episodium I: Periculum Imaginarium (Phantom Menace, 1999)
- Bellorum Stellarium Episodium II: Impetus Clonum (Attack of the Clones, 2002)
- Star Wars Episode III: Revenge of the Sith (2005) [2]
Numerus cuiusque episodii eventorum ordinem seriei significat. Georgius Lucas primo voluit seriem facere novem pellicularum, quae e ternis trilogiis consisterent: Episodia IV–VI, prima edita, de rebus post Bellum Yavinense Primum gestis usque ad annum 4 pBY[3] tractat, cum episodia I–III de rebus ante Bellum Yavinense gestis ab anno 32 aBY narrent. A prima origine, Lucae propositum erat ultimum trientem? huius seriei adhuc producere, at tempore labente eo demum adductus est, ut vires sibi defici aestimaret.
Quoniam autem noluit alium hominem sinere pelliculas suas facere, ipse dixit solas sex pelliculas a se factum iri.
Series episodiorum I–III anno 1999 incepta sunt de Anakin Skywalker puero (actor: Iacobus Lloyd) et iuveni (actor: Hayden Christensen) qui denique in Darth Vader conversus est. In his pelliculis Principissam Amidalam (actrix: Natalia Portman) adamat.
[recensere] Episodium IV: Nova Spes
- Vide etiam: Bella Stellaria Episodium IV: Nova Spes
Ab imperio capta Principissa Leia in basim pugnatae, qui stella mortis nominatur, portatur. Ante captatum Leia efficaciter temptat robotas R2D2 et C3PO cum orato auxilio mittere. Robota in planeta Tatooine advenit et Obi-Wanem Kenobim unum equestrem iediorum nuntium reportant. Is cum agricola Lucio Skywalker, cuius pater etiam Iedius erat, ad salvandum principissam Leiam proficiscitur. Iis in vehiculo stellari quaerentibus Hanem Solum, unum magistrem vehiculorum stellari et transportatorem mercibus nefastis, et Chewbaccam, illius gubernatorem unum Wookiem, conveniunt. Cum Falco Mille Annorum ad stellam mortis volant et principissam Leiam liberant. Deinde Obi-Wan, qui incepit docere Lucium equestrem iediorum essendum, Darthem Vaderem eius discipulum pristinum obviat. Obi-Wane a Vaderem interfecto alii ab stellam mortis effugiunt et in castram rebellionis veniunt. Catra a basi pugnatae impugnatur. In proeliuo mundo ingenti succedit Lucium cum pugnatoribus rebellionis delere.
[recensere] Episodium V: Imperium contra offendit
Nonnullis annis proelio gesto, castra rebellionis in planeta Hoth a imperio invenitur et impugnatur. Pugatores pro libertatem proelium perdunt et effugere debent. Lucius Skywalker venit in Dagobam, planetam quandam remotam, ad discendum ab yoda magistro iediorum. Postquam in Falconem Mille Annorum effugerunt, Principissa Leia et Han Solo cum Chewbaccam in planeta Bespine a Darthe Vadere captantur. Lucius istud per vim sentit et disciplinam interrumpit. Properans ad adiuvandum amicos suos contra Darthem Vaderem pugnat. Cum eo Lucius cognoscit illum patrem suum esse. Vader devincit filium suum et dextram manum eorum amputat. Leia cum Lucio evadit a Bespine sed Vader Hanem Solum gelaritur et eum praedatorem Bobam Fettem dat.
[recensere] Episodium VI: Reditus Iediensium
In planeta Tatooine, Principissa Leia et Lucius Skywalker, qui interim iedi fuit, Hanem Solum, qui captivus Iabbae Huttis est, invenit. Eum ex vinculo Huttis liberant. Interim imperium stellam mortis novum construit. Pugnatores rebellionis basim pugnatae imperfectum aggredintur. Interea, Lucius sua sponte a Imperio capitur ad obsistendum patrem suum Dartem Vaderem. Imperator, qui item in stellam mortis est, cum Darthe Vadere conaritur Lucium in malae parte virium inducete. Ob ea rem certamen inter Lucium et eum patrem eventit. Nunc Lucius Vaderem devincit et dextram manum eius amputat. Denegato a Lucio in malam partem convertere Imperator eum necare vult. Autem Vader suum valium salvate et imperatorem caedit. It factus Vader laesus est et propterea paulum post moritur placato cum vilium suum. Postea deleta stellae mortis a pugnatoribus rebellionis succedit et Imperium galacticum superatum est.
[recensere] Citationes Famosae
- "Olim, in galaxia longinquissima"
- "Vis tecum", "Vis vobiscum" (multae personae)
- "Non. Ego pater tuus sum" (sub finem pelliculae "Imperium contra offendit," ubi Darth Vader Lucio Skywalker, quis sit, dixit).
- "Exspectate. Exspectate." (Tenn Graneet, magister telorum paenitens Stellae Mortis, consistit pro tempore Proelio Primo Iavinis)
- "Vis fustes mortis emere?" "Non vis mihi fustes mortis vendere." "Nolo tibi fustes mortis vendere." "Vis ire domum et in mente agitare vitam tuam." "Volo ire domum et in mente agitare vitam meam" (Elan Sel'sabagno et Obi-Wan Kenobi)
"Insidiae sunt!" (Ackbar, Praefectus Classis)
[recensere] Citationes Librorum
- "Sacrificium ageteris deis, et deinde cor tuum discindam cum manibus meis propriis."
- "Si manus tuas proprias habes, probabiliter non tam amplus es quam nobis dicis."
- "Verbis illis dictis, meruisti multum dolorem."
- "Praesumo Iuuzhanis Vongi non promoventur propter sollertias colloquii."
- —Tsavong Lah et Iaena Solo, Iter Obscurum
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ De hoc titulo Latine vertendo cf. Charles Joseph McNamara, "Iohannes Harvard, Eques Iediensis."
- ↑ Ephemeris, BREVES: "Ultio Sithorum" (in archivis anni 2005).
- ↑ Temporum ratio mundi hac serie pellicularum expositi Bello Yavinensi quasi cardine rerum utitur. Itaque tempora rebus ante hoc bellum gestis data cum siglo aBY (ante Bellum Yavinense) scribuntur, cum tempora post bellum illud cadentia cum siglo pBY notentur.
[recensere] Nexus externus
Oratio salutatoria Universitatis Harvardianae anni 2007 de Bellis Stellaribus.