Imperium Galacticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Via lactea locus est quo imperium Galacticum patet.

Pro aliis eiusmodi imperiis vide Imperium Galacticum (discretiva)!
Imperium Galacticum est civitas ficticia quam Isaac Asimov exemplo imperii Romani in suis libris de rebus futuris excogitavit. Caput imperii est planeta Trantor in media Galaxia ubi imperator regnat. "Omnes viae ad Trantorem ducunt", ut dicunt, "et Trantor est ultima omnium stellarum".

Commeatus inter planetas fit navibus interstellaribus quae citius luce vehunt saliendo trans hypercosmum qui in quarto spatii dimensione situs est. Hoc in hypercosmo leges naturales quas Albertus Einstein invenit non valent.

Fabulae plurium librorum ab Isaac Asimov scriptorum hoc in imperio aguntur.

De hoc imperio Isaac Asimov fabulas scribens exemplum sumpsisse ab imperio Romano videtur. Olim imperium Galacticum res publica Trantoriensis fuit. Similiter ac posterioris aetatis imperium Romanum etiam id interiturum est.

Imperii Galacticii insigne est Sol Astronavisque.