Latinitas bona

Caupona ad Mos Eisley

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Caupona ad Mos Eisley, Anglice the Mos Eisley cantina[1] est caupona seu taberna in Mos Eisley, "urbe piratarum" in planeta Tatooine seriei fabularum Bellorum Stellariorum sita.[2] Caupona nota est ob potores pugnacissimos et ob gregem musicum Figrin D'an and the Modal Nodes in intimo angulo cantantem. In eo conclave tenebroso negotia illicita agi solent. Androidibus imperialibus in cauponam intrare non licet; detector eorum enim in ianua fixus est. Ad initium pelliculae primae e serie Bellorum Stellariorum, titulo A New Hope ("Nova Spes"), Lucas Skywalker ibi in Han Solo incidit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]