Aurantium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aurantium
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Subclassis: Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Genus: Citrus
Species: C. aurantium
Binomen
Citrus × aurantium
L.

Aurantium, vulgo arantium, arancium (a nomine Arabico نارنج nāranǧ, a Persico نارنگ nārang, a Sanscrito नारङ्ग nāraṅga) vel citrangulus (f.), est arbor fructifera in genere cui nomen est Citrus. Binomine appellatur Citrus × aurantium. Fructus eius, quibus sapor est amarus, eisdem nominibus appellantur, quibus tamen aliquando 'pomum' aut 'malum' anteponitur. Aurantium saepe confunditur cum Citro sinensi, cuius fructibus tamen sapor est suavior.

De nomine eius[recensere | fontem recensere]

Aurantii primam mentionem in litteris Europaeis occidentalibus nobis fecit scriptor de rebus Siculis Hugo Falcandus, in Epistola ad Petrum Panormitanum ante annum fere 1189 Latine conscripta, qui poma eius Siculo usus nomine arengias appellat.[1] Eodem fere tempore Theodorus Balsamon arborem aurantia ferentem (νεράντζα) Constantinopoli olim florentem, causa glaciei mortuam, carmine lamentat.[2] Haud multo post scriptor Francicus Iacobus Vitriacensis, in sua Historia Hierosolymitana post annum 1219 incepta, citrum aurantium sic describit:

In parvis autem arboribus quaedam crescunt alia poma citrina minoris quantitatis frigida, et acidi seu pontici saporis, quae poma orenges ab indigenis nuncupantur.[3]

Utrumque nomen ex Arabico نارنج (nāranǧ) derivatum est, utrumque quadam ratione primam litteram n praetermisit.

In saeculis sequentibus, linguis variis vernaculis intervenientibus, multa alia nomina Latina eadem stirpe apparebant, pleraque primā quoque n omissā, sicut arangium, arancium, arantium, nonnulla quidem primā vocali in au commutatā, ut ex auro orta videantur, sicut aurangium, aurancium, aurantium, aliqua quoque primā n servatā, sicut narangium, narancium, narantium, nerantium, pauca etiam litterā a praepositā, sicut anarantium, anerantium, fortasse a nomine Arabico cum articulo definito al- addito: النارنج (an-nāranǧ). Nonnulla horum nominum terminationibus quoque femininis in -a utuntur. Horum omnium in scriptis Latinis creberrime inveniuntur nomina aurantium, arantium et arancium.[4]

Invenitur praeterea nonnumquam nomen novum citrangulus (f. = arbor) vel citrangulum (n. = fructus), quod significet fere "citrus cuius angit sapor."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
De cultu
  • Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Sour or Bitter Oranges" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
  • "Sour Orange" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 130-133

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hugo Falcandus, Epistola ad Petrum Panormitanum, p.185, r.7
  2. Theodorus Balsamon, Epigrammata 31 Horna
  3. Iacobus Vitriacensis, Historia Orientalis seu H. Hierosolymitana, cap. 86
  4. vide periodicum Ephemerida hic, hic, hic et hic