Latinitas nondum censa

Maturinus Corderius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Maturinus Corderius (Francogallice Mathurin Cordier) (1479 - 8 Septembris 1564) magister linguae Latinae Francogallus; natus in Normannia, in arte docendi mirum in modum excelluit. Ipse Lutetiae Parisiorum, ubi etiam Ioannem Calvinum docuit, munere magistri functus Genavam migravit, ubi anno 1564 e vita discessit.

Libros nonnullos pueris docendis scripsit, quorum praeclari sunt illi Colloquiorum scholasticorum libri quatuor; qui liber longe lateque divulgatus est atque magistri eis multos per annos utebantur.

Quoque scripsit:

  • Principia Latine loquendi scribendique, sive selecta quaedam ex Epistolis Ciceronis
  • De Corrupti Sermonis apud Gallos Emendatione et Latine loquendi Ratione
  • De Corrupti Sermonis Emendatione Libellus
  • De syllabarum quantitate
  • Conciones sacrae viginti rex Galliae
  • Catonis disticha de moribus (cum versionibus Latinis et Francicis)
  • Remontrances et exhortations au roi et aux grands de son royaume

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]