Antonius Patavinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Antonius de Padua
Francisco de Zurbarán 034.jpg

Sacerdos, Doctor Ecclesiae
Natus 15 Augusti 1195 in Olisipone
Mortuus 13 Iunii 1231 in Patavii
Attributa Lilium, liber evangeliorum, Puer Iesus
Patronus Pauperum, peregrinorum, rerum perditarum
Gloriole.svg Index Sanctorum

Antonius Patavinus vel Antonius de Padua, etiam dictus Antonius Olisiponensis, (natus Fernando Martim de Bulhões e Taveira Azevedo Olisipone in Lusitania circa annum 1195; mortuus die 13 Iunii anno 1231 in Arcella prope Patavium in Italia) fuit Franciscanus, theologus et orator a sacris. Sanctus et doctor Ecclesiae Catholicae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fernandus de Bullonibus Olisipone in Lusitania, circa annum 1195, nobilibus locupletibusque ortus est parentibus. Quindennis puer in monasterium canonicorum regularium Sancti Augustini nomine São Vicente de Fora Olisipone intravit; Olisipone Conimbrigaeque philosophiae ac theologiae studiis incubuit et sacerdos ordinatus est. Sepultura Martyrum quinque Marocanorum ex ordine Fratrum Minorum vehementer commotus anno 1220 in eorum ordinem transiit. Conimbrigae in Sancti Antonii conventu nomen Antonii, eremitae Aegyptii, suscepit.

Anno 1220 ipse in Marocum missus adversa valetudine redire coactus vique ventorum in Siciliam delatus est. Anno 1221 Asisii capitulo ordinis generali una cum 3000 fratribus interfuit, ubi Sanctum Franciscum in vita vidit. Praedicatoris munere fungens tantam sui admirationem commovit, ut annis 1222-1224 Arimini et Mediolani, 1224-1227 in Francia meridiana et 1227-1230 iterum in Italia vocatus sit ad Valdensibus ac Catharis fidem Catholicam praedicandam. Vita eius paupertate Franciscana acta praedicationi fidem addidit et Bibliorum scientia immensa admirationi fuit, ut "arca Testamenti" atque "haeresum malleus" appellatus est.

Ab anno 1227 Antonius ordinis provincialis erat Patavii ac fratrum suorum studiis praefectus Bononiae. Quadragesimales sermones Antonii usque ad 30 000 hominum attraxisse dicuntur, ut nulla ecclesia turbam capere posset. Numerosae peccatorum conversiones, reconciliatio inimicorum, miracula ei attribuuntur.

Multis autem peregrinationibus ac laboribus fessus, anno 1230 ab officiis se removit. Obiit die 13 Iunii 1231 aetatis suae tricesimo sexto in Arcella prope Patavium. A summo Pontifice Pio XII Ecclesiae Universalis Doctor 16 Ianuarii 1946 declaratus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • L. de Kerval (Ed.): S. Antonii de Padua vitae duae, Parisiis 1904

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Rigaud: The life of St. Antony of Padua. Catholic Truth Society, Londinii 1904.
  • Anton Rotzetter: Antonius von Padua. Leben und Legenden. Dietrich-Coelde-Verlag, Werl / Antonius-Verlag, Solothurn 1995, ISBN 3-87163-212-0 / ISBN 3-85520-034-3.
  • Maximilian Wagner: Da berühren sich Himmel und Erde. Symbol und Sakrament in den Sermones des Antonius von Padua. Butzon und Bercker, Kevelaer 2002, ISBN 3-7666-2092-4 (simul thesis, Pontificia Universitas Gregoriana, Romae, 2000/2001).
  • Beda Kleinschmidt: Antonius von Padua in Leben und Kunst, Kult und Volkstum, Dusseldorpii 1931 (= Forschungen zur Volkskunde 6-8)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Patavinum spectant.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani