Corpus humanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Corpus (discretiva)

Pars antica
Pars postica
Regiones corporis humani

Corpus humanum est corpus hominis, quod continet caput, collum, truncum (pectus ventremque comprehendentem), et membra (brachia et manus, crura et pedes).

Studium corporis humani anatomiam, physiologiam, histologiam, et embryologiam implicat. Corpus notis modis variat anatomice. Physiologia spectat ad systemata et organa corporis humani eorumque munera. Multa corporis systemata homeostasim cum tutis sacchari, oxygenii in sanguine, aliarumque rerum gradibus conservant.

Cellulae[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Cellulae

Corpus humanum circiter 30-37 trillion cellulae constitur.[1][2]

Textus[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Textus (biologia)

Cellulae similium structurae et functionis in textus continentur.[3] Quattuor species textus in corpore humano sunt:

Organa[recensere | fontem recensere]

Organa, collectiones cellularum, cuique munus singulum,[4] intus in corpore sedent, cute excepta. Exempla sunt cor, pulmo, iecur. Multa viscera intus in corporis cavis fiunt, inter quae inveniuntur abdomen, in quo venter est, et pleura, in quo pulmones sunt.

Cor[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Cor

Viscera humana - pars antica

Cor est organum quod sanguinem per vasa sanguinea systematis circulatorii contractionibus rhythmice impellit. Id inter pulmones in mediastino thoracis situm est, ab ossibus protectum, magnitudinis propemodum pugni clusi.[5] Cor in quattuor cameras dividitur: atria laevum et dextrum superiora, et ventriculos laevum et dextrum inferiores.[6][7] Vallum cordis in tribus stratis consistit, quae sunt epicardium, myocardium, endocardium.[8]

Iecur[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Iecur

Iecur, sive hepar, cui variae functiones habet, conservatio glycogeni, decompositio cellularum sanguinis rubri, synthesis proteini plasmatici, generatio hormonum, et detoxificatio.[9]

Ren[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Ren

Ren, sive nephrus est altera binarum corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur.

Systemata[recensere | fontem recensere]

Systema principalia corporis humani sunt:

Systema respiratorium[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Systema respiratorium

Systema respiratorium in naso, nasopharynge, trachea et pulmone consistit.[10][11]

Systema circulatorium[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Systema circulatorium

Systema circulatorium cordis et vasorum sanguineorum (arteriae, venae et capillaria) constat.

Systema musculosceletale[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Systema musculosceletale

Systema musculoskeletalis sceletus (ossa, ligamenta, tendines, cartilaginem) et musculos adnexos constat. Corpus humanum structuram principalem et facultatem motus dat. Ossa lunga in corpore continent medullam ossium ubi sanguis cellulae nascuntur.[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sender, Ron; Fuchs, Shai; Milo, Ron (2016). "Revised estimates for the number of human and bacteria cells in the body". PLOS Biology 14 (8): e1002533 
  2. Bianconi, E; Piovesan, A; Facchin, F; Beraudi, A; Casadei, R; Frabetti, F; Vitale, L; Pelleri, MC et al (5 July 2013). "An estimation of the number of cells in the human body.". Annals of Human Biology 40 (6): 463–471 
  3. "tissue – definition of tissue in English". Oxford Dictionaries| English 
  4. "organ | Definition, meaning & more". Collins Dictionary .
  5. Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur, Anne M. R. (2009). "1". Clinically Oriented Anatomy. Wolters Kluwel Health/Lippincott Williams & Wilkins. pp. 127–173. ISBN 978-1-60547-652-0 .
  6. Starr, Cecie; Evers, Christine; Starr, Lisa (2009). Biology: Today and Tomorrow With Physiology. Cengage Learning. p. 422. ISBN 978-0-495-56157-6 .
  7. Reed, C. Roebuck; Brainerd, Lee Wherry; Lee, Rodney; Inc, the staff of Kaplan (2008). CSET : California Subject Examinations for Teachers (3rd ed.). Novi Eboracik: Kaplan Pub.. p. 154. ISBN 978-1-4195-5281-6 .
  8. Betts, J. Gordon (2013). Anatomy & physiology. pp. 787–846. ISBN 978-1-938168-13-0 
  9. Maton, Anthea; Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, Jill D. Wright (1993). Human Biology and Health. Englewood Cliffs, Nova Caesarea: Prentice Hall. ISBN 0-13-981176-1 
  10. Maton, Anthe; Hopkins, Jean Susan; Johnson, Charles William; McLaughlin, Maryanna Quon; Warner, David; LaHart Wright, Jill (2010). Human Biology and Health. Prentice Hall. pp. 108–118. ISBN 978-0-13-423435-9 
  11. "How the Lungs and Respiratory System Work", Web MD, Accessed 30 June 2019.
  12. Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur Anne M.R. (2010). Moore's Clinically Oriented Anatomy. Phildadelphia, Pennsylvania: Lippincott Williams & Wilkins. pp. 2–3. ISBN 978-1-60547-652-0 

Nexus interni[recensere | fontem recensere]