Virgo Vestalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
disserentibus

Bas relief from Arch of Marcus Aurelius showing sacrifice.jpg

Virgo Vestalis,[1][2] simpliciter Vestalis,[3][4][5] antiquitate fuit sacerdos Vestae deae, cuius templo Romae inserviebat.

Si antiquis fabulis credimus, iam ante Urbem conditam fuere Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli mater, Vestalis fuit. Postea, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, denique septem Vestales, inter viginti puellas delectae. Per triginta annos in foro Romano atrium Vestae habitabant, unum e praecipuis officiis illis erat ignis sacer in Vestae aede alendus. Per id temporis spatium parere debebant. Puram vitam agebant, vetitae erant nubere. Propter gravissimam culpam, vel usque ad mortem verberabantur vel vivae in sepulcrum coniciebantur vel de rupe Tarpeia praecipitabantur. In summa tradunt duodecim aut, ut quidam scribunt, sex et viginti Vestales ita periisse. Supplicia tam dura paulatim rariora fiebant et pauci imperatores incestas Vestales vivas sepeliendas adhuc iusserunt ut Domitianus[6] et Caracallus... Non omnes tamen sacrosanctam castitatem earum verebantur : nam Caracallus unam e quattuor Virginibus quas supplicio adfecit ipse dehonestasse dicebatur[7] et Elagabalus ad liberos 'diviniores' gignendos Vestalem Aquiliam Severam indignantibus omnibus uxorem duxit[8] ! Maxima vero erat earum auctoritas: e. g. capitis damnato a Vestalibus auxilium petere licebat; tum magistratus vitae eius parcere debebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 639.
  2. John C. Traupman, The Bantam New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 447.
  3. Liv. 1, 3 sq.; Plin. 28, 4, 7, § 39; Ov. F. 2, 383 al., in Lewis & Short, s.v. "Vesta," in A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (1879).
  4. "Vestalis . . . (sc. virgo)," John T. White, The White Dictionary (Chicago: Follett Publishing Company, 1928), 639.
  5. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 639.
  6. Suetonius, Domitianus VIII.
  7. Dio Cassius, Historia Romana 78.16.
  8. Dio Cassius, Historia Romana 80.9.

Fontes[recensere | fontem recensere]