Cenomani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nummus argenteus Cenomanorum. Nummotheca Parisiensis

Cenomani fuerunt populus Galliae et Italiae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes.

Cenomani Galliae Cisalpinae urbem capitalem Brixiam habuerunt.

A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Cenomani Galliae Transalpinae sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Cenomanorum in provincia Gallia Lugdunensi constituerunt, urbe capitali Suinduno. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Cenomanensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus qua civitate Gallica, Suinduno sede episcopali.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum