Atrebates

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Atrebates fuerunt populus Galliae et Britanniae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes.

A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Atrebates Galliae sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Atrebatum in provincia Gallia Belgica constituerunt, urbe capitali Nemetaco. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Atrebatensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus qua civitate Gallica, Nemetaco sede episcopali.

Medio saeculo I p.C.n. Atrebates Britanniae sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Atrebatum in provincia Britannia constituerunt, urbe capitali Calleva Atrebatum.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum