Ruteni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Ruteni (discretiva)

Ruteni fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Ruteni sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Rutenorum in provincia Aquitania constituerunt, urbe capitali Segoduno. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Ruthenensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Segoduno sede episcopali.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum