Latinitas bona

Ubii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ubii fuerunt antiquus Germanorum tribus in regione Rheni inferioris vivans.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tacitus de Ubiis scripsit: Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, (…). Ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam conlocati, ut arcerent, non ut custodirentur.[1]

Exeunte saeculo 1 a.C.n. iussu Marci Vipsanii Agrippae Ubii aream ad laevam fluminis Rheni incolabant, etiam Agrippinenses vocati. Oppidum Ara Ubiorum condiderunt quo Romani anno 50 urbem nominis Colonia Claudia Ara Agrippinensium instituerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. Corneli Taciti De origine et situ Germanorum (Germania), 28.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johannes Heinrichs: Ubier, Chatten, Batver. Mittel- und Niederrhein ca. 70-1. v. Chr. anhand germanischer Münzen. In: Th. Grünewald: Kontinuität und Diskontinuität. Germania Inferior am Beginn und am Ende der römischen Herrschaft. Berolini 2003, p. 266ss.
  • Johannes Heinrichs: Civitas ubiorum. Studien zur Geschichte der Ubier und ihres Gebiets. Stutgardiae 2002.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum