Ambiani

E Vicipaedia
Nummus aureus Ambianorum. Collectus Luynes Nummothecae Parisiensis

Ambiani fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum gregisque Belgarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Ambiani sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Ambianensem in provincia Galliae Belgicae constituerunt, urbe capitali Samarobriva. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Ambianensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Samarobriva sede episcopali.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum