Motrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Varia motra electrica.

Motrum[1] seu motorium[2][3] est quodlibet instrumentum quod rerum motum generat, praecipue in genere electrico vel combustionis internae consistens.

Motrum bene ut transductrum habetur quia energiam variorum generum in laborem (mechanicam energiam cineticam) convertit; omne autem alterae legi thermodynamicae obtemperante, motrum necessario calorem etiam producit.

Iuxta praecepta thermodynamica, motrum in inversum adhiberi potest, ubi energia mechanica (labor) in alia genera energiae convertitur et calor extrahibur a loco quodam. Hoc motrum, cum specialiter habetur ut calor extrahatur, refrigerans, refrigeratorium, vel refrigeratrum appellari potest.

Genera secundum functionem[recensere | fontem recensere]

Genera secundum naturam[recensere | fontem recensere]

Circulus quattuor ictuum (seu Otto circulus)
1. Initus
2. Compressio
3. Virtus
4. Exitus

Genera specialia secundum dimensionem[recensere | fontem recensere]

Motor[recensere | fontem recensere]

Vocabulum ipsum motor, vel vim vel rem moventem significans, temporibus linguae latinae classicae inusitatum erat. Postea rarissime legitur: Martialis poeta Charidemum quendam appellat motorem cunarum[4], sc. eum, qui Martialem infantem cunis motis sopire solebat; praeterea motores dicebantur homines, qui lapides terminales vel terminos alios suo loco movissent.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vox. Lat et Alb. I secundum Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.; verbum per linguas hodiernas e Latino "motor" mutuatum ("motor" Martialis, Epigrammata 11.39.1, sed hominem qui movit significans, haud machinam).
  2. Pal. Lat. secundum Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.; vel machinamentum motorium [Latinitas] (Helf.); machinatio,machinamentum, motorium, motoria machina (Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009); machinatio motoria (Lev.); instrumentum motorium (LRL).
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Martialis, epigrammaton 11.39.1
  5. Latinitas philosophica saeculi XII secundum Le Robert: dictionnaire historique de la langue française (1992) s.v. moteur.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!