Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sturnidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lamprotornis hildebrandti -Tanzania-8-2c.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Familia : Sturnidae 
Rafinesque, 1815
   
Subdivisiones: Genera
Paene triginta. Vide commentarium.

Sturnidae (a sturno) sunt familia avium ordinis Passeriformium magnitudine a parva ad mediam. Quae aves in Europa, Asia, Africa, alibique endemicae sunt, Australia septentrionale insulisque Pacificis tropicis non exceptis. Praeterea, nonnullae species Europeae et Asianae in has regiones, atque in Americam Septentrionalem, Havaios, et Novam Zelandiam introductae sunt, ubi cum avibus vernaculis de habitationibus certant et species invasivae putantur. Species plurimis hominibus in Europa et America Septentrionali notissima Sturnus vulgaris est, et per multum Asiae et regionis Pacificae, Acridotheres tristis late videtur.

Adultus pullos pascitur.

Sturnidis sunt pedes validi, volatus validus et rectus, ac gregariae sunt. Agros apertos petunt, atque insectis et fructibus vescuntur. Nonnullae species circa habitationes humanas vivunt, ubi omnivora reapse sunt. Multae species praedam sicut larvas coleopterorum rostro aperto scrutantur, rostra in rimas inserta diducentes, sic foramina expandentes ut praedas exponant; qui mores late inter eruditos zirkeln, vocabulo Theodisco, appellantur.[1]

Pinnae multarum specierum plerumque sunt obscurae, nitore quasi metallico. Plurimae species nidos in foramina faciunt, ubi ova caerulea vel alba pariunt.

Sturnidis sunt vocationes diversae et multiplices, sonosque ex circumiectis in suas vocationes aliquando inserunt, etiam clamoribus autocineticis et exemplaribus sermonis humani non exclusis. Sturnidae certas singulas earum vocationibus agnoscere possunt, et sunt res indagationis de lingua humana evoluta.[2]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Cladus Orientalis-Australasianus[recensere | fontem recensere]

Gracula species.

Cladus Afrotropico-Palaearcticus[recensere | fontem recensere]

Cognationes incertae[recensere | fontem recensere]

Exstinctae Insularum Mascarenarum sturnidae cognationes incertas habent. Solum una species ex speciminibus ave iam exstante captis exsistit; alia species nota est solum ex ossibus subfossilibus et ut videtur ex descriptione unius tantum ex peregrinatoribus primis. Necropsar leguati, avis opinabilis, ad ultimum esse monstrata est specimen albinum Cinclocerthiae gutturalis familiae Mimidarum. Quia avifauna Insularum Mascarenarum plerumque ex India orta est, quamquam iam dudum, tam vetus ut distinctissima esset, cladus ad quam hae sturnidae pertinent incertus est, vel quidem num sturnidae revera sint, quia Fregilupus maxime insolitus semper videtur, et dubia manent num hic recte ponatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. *East et Pottinger 1975: 429.
  2. Zimmer 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • East, R., et R. P. Pottinger. 1975. "[Sturnus vulgaris L.] predation on grass grub (Costelytra zealandica (White), Melolonthinae) populations in Canterbury." New Zealand Journal of Agricultural Research 18, no. 4 (November): 417–52. ISSN 0028-8233. doi:10.1080/00288233.1975.10421071
  • Zimmer, Carl. 2006. "Starlings' listening skills may shed light on language evolution," The New York Times, 2 Maii 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sturnidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Sturnidas" apud Vicispecies.

Formula:Fontes biologici: