Roman numeral 10000 CC DD.svg

Coleoptera

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coleoptera collage.png

Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Endopterygota 
Ordo : Coleoptera 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
299–0 m.a.Carbonifero superiori > Holocaenum

Coleoptera (a Graeco κολεός 'vagina' + πτερόν 'ala') sunt cosmopolitus insectorum ordo, maximum specierum notarum numerum habens, circa 25 centesimas omnium formarum vitae.[1] Circa 40 centesimae omnium specierum insectorum sunt coleoptera, nunc circa 350 000 specierum,[1] et multae species saepissime inveniuntur. Sunt fortasse inter 5 et 8 miliones coleopterorum specierum, descriptarum et nondum descriptarum. Curculionidae, maxima animalium exstantium familia, ad hunc ordinem pertinent.

Coleoptera in omnibus orbis terrarum regionibus habitant, mari et regionibus polaribus exceptis. Nonnullis modis cum oecosystemate interagunt. Plantis fungisque saepe vescuntur, reliquias animalium plantarumque dissolvunt, alia invertebrata comedunt. Aliquae species sunt praeda variorum animalium, avibus mammalibusque inclusis. Aliquae species sunt pestes rusticae, sicut Anthonomus grandis, Callosobruchus maculatus, Leptinotarsa decemlineata, et Tribolium castaneum. Aliae species talibus pestibus vicissim temperant; exempli gratia, coleoptera familiae Coccinellidarum aphidoidea, coccoidea, thysanoptera, et alia insecta consumunt, quae ius plantarum sugunt fruges laedunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 James K. Liebherr et Joseph V. McHugh, in Encyclopedia of Insects, ed. V. H. Resh et R. T. Cardé (Academic Press, 2003).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leibherr, James K., et Joseph V. McHugh. 2003. In Encyclopedia of Insects, ed. V. H. Resh et R. T. Cardé. Academic Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks