Nidus

E Vicipaedia
Nidus avis.

Nidus est proprie avium domicilium ad parienda incubandaque ova constructum atque geniturae utilitatisque causa fictum, ut ex periculis et praedatoribus serventur. Aves, peritissimae nidificatrices, nidos construunt praecipue ex foliis graminibusque, quae ramusculis innectunt, aut ex materia graminacea, qua loculos, quos naturales artificiososve invenerint, farciunt.

Plurimae aves vel in cavis (e.g. vd. Nymphicos hollandicos et Melopsittacos undulatos) vel in ramis (vd. passeres et ciconias) arborum nidificant; aliae, ex quibus videmus aquilas aliosque rapaces, in summa rupe aut in clivis praecipitibus nidos ponunt ad praedas commodius prospiciendas praedatoresque in tempore conspiciendos.

Nonnullae aves nidos non faciunt nec farciunt: talibus tantum locis utuntur, quos aptos ad ova ponenda esse putent.

Alia animalia nidifica[recensere | fontem recensere]

Multae species et variae animantium — et Vertebratorum et Invertebratorum — disparibus rationibus nidificant: alia nidum faciunt ex herbis et ramusculis; alia arborum aut saxorum aut soli cavis tantum utuntur.

Quamvis omnes fere bestiae eodem consilio nidos construant, tamen graves differentiae in modis nidificandi sunt.

Reptilia[recensere | fontem recensere]

Nidus testudinis marinae.
Nidus Oviraptoris.

Alligatores et Crocodilia construunt apud ripas fluviales ingentes nidos lutum et herbas congerendo, qui occluduntur depositis ovis. Ut primum modo nata incipiunt ovis excedere, genitrices nidos patefaciunt eaque ad aquam conducit.

Similiter testudines marinae in cavis in oris litoris fossis deponunt ova.

Elapidae quoque construere solent nidos quos ambo parentes vigilant.

Etiam omnia Dinosauria ova deponebant in nidis apparatis. Inventa sunt ossa cuiusdam dinosauri Mongolici, quod appellatum est Oviraptor philoceratops: re vera hic Oviraptor non ova praedabatur sed incubitabat.[1][2]

Mammalia[recensere | fontem recensere]

Nonnulla minora mammalia (e.g. mures et lepores aliaque Rodentia) cuniculos perfodiunt in quibus prolem pariunt et alunt: itaque hac structura utuntur nido et recessu nec non receptaculo cibario. Tamen plurima mammalia se in cavos naturales simpliciores recipiunt: ex omnibus vulpes, procyones et ericii mentionari possunt.

Praeterea sunt duae peculiares familiae animantium ex ordine Monotrematorum (Ornithorhynchidae et Tachyglossidae), quae nidos construunt ovaque deponunt quamvis mammalia sint.

Insecta[recensere | fontem recensere]

Apes, vespae, formicae, termites et alia insectorum genera solent nidos construere quam maxime pro copia et viribus possunt.

Apes quandam secernunt ceram ex qua alvearium faciunt; vespae autem ex materie chartacea, quam impetrant miscendo salivam eorum ligno arborum. In cellis alvearii deponuntur ova et alimenta congeruntur.

Formicae et termites implicatissimos cuniculos fodiunt, a plurimis centenis miliis insectorum inhabitatos. Aliquando termites nidos augent luto, ligno ac excrementis, nonnulla metra nonnumquam altos.

Amphibia et pisces[recensere | fontem recensere]

Structuris ex virentibus subaqueis factis fere utuntur nonnullae piscium species ad ova deponenda; et piscium et amphibiorum ova saepe congregantur. [3]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Britannica – Oviraptor
  2. library.thinkquest.org – Oviraptor
  3. The Encyclopedia Americana (1920) - Fishes, Nest-making by: «... little sticklebacks, the males of which construct, in crevices of rocks, or among water-weeds, elaborate muff-shaped nests of small sticks and plant-fragments, woven together with glutinous threads spun from an organ connected with the kidneys. In such a nest the female then deposits her few and relatively large eggs...».

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad nidum spectant.