Ferdinandus Kürnberger

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ferdinand Kürnberger, c. annum 1875

Ferdinandus, vulgo Ferdinand KÜRNBERGER (natus die 3 Iulii 1821 Vindobonae, mortuus die 14 Octobris 1879 Monachii) erat Austriacus scriptor et litterarum criticus. Numeratur inter maxime excitantes repraesentantes liberalismi Austriaci; eius ingenium maximum elucebat in tractationibus pro appendicibus oblectatoriis actorum diurniorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gymnasia monasterialia frequentavit et studuit tamquam hospes in universitate Vindobonensi philosophiam et philologiam; praeterea concinnavit tractationes periodicis Vindobonensibus. Postquam rebus novis anno 1848 ortis ipse adfuisset, fugit in Germaniam; Dresdae anno 1849 eruptionibus participatus condemnatus est et in carcerem missus est 9 menses. Restans Hamburgi, Bremae, Francofurti potuit anno 1864 demum redire in patriam, ubi inter annos 1865-1867 Graecium domicilium habuit. Inter annos 1867-1870 praefuit tamquam secretarius generalis Germanico operi fundato Friderico Schiller dicato Vindobonae, postea denuo in Styriae capite inventus est.

Kürnberger multas res criticas de quaestionibus politicis moralibus socialibus culturalibus concinnavit, quarum collectiones apparuerunt sub titulis Siegelringe (1874) et Literarische Herzenssachen (1877). Carolus Kraus explicite confessus est exemplo claro sibi esse Ferdinandum Kürnberger. Famam assecutus est Kürnberger fabula Milesia prima praetitulata Der Amerika-Müde. Amerikanisches Kulturbild (1855), in qua - alludens ad effatum Henrici Heine de Europae lassitudine - contra euphoriam Americana passim glorificantem agebat. Magis inefficaces narrationes et fabulae - omnes hae farciebant in collectiones Novellen (3 vol., 1861/62) et Löwenblut (1892) - pertinent ad Realismum litterarium.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Post annum 1866 Kürnberger strenue partes Borussicas defendit et cancellarium Othonem de Bismarck adulabatur; eius secundam fabulam Milesiam titulo Das Schloß der Frevel (2 vol., 1862-1876) propter nimias effrenatas opiniones de rebus quibusdam religiosis moralibusve ante mortem auctoris in lucem proferri haud licuit.

Fons[recensere | fontem recensere]

Fischer, Cornelia: "Kürnberger, Ferdinand", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]