The Rise of Silas Lapham

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Rise of Silas Lapham est mythistoria realistica Gulielmi Dean Howells anno 1885 prolata. Argumentum materialisticum Silas Lapham ascentum a panniculis ad divitias indagat et eum obnoxium tentationi monstrat. Silas opes per negotium pigmentorum cumulat, sed statu sociali caret, quem adipisci conatur per filiae nuptias facturas cum Thoma Corey, filio familiae aristocraticae. Moralitas autem ei non deficit: paene omnem pecuniam amittit, sed cum socius proponat fabricas coloniis Anglicis contra ethicas vendi, in sententiam probam discedit.

Howells pater agnoscitur realismi Americani delatorque mythistoriae sentimentalis. Resolutio trianguli amatorii Irenae Lapham, Thomae Corey, et Penelopae Lapham reiectionem consuetudinum mythistoriarum romanticarum vehementius dicit quia Howells eas fallaces et non verisimiles putavit.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Silas Lapham
  • Penelope Lapham
  • Mrs. Lapham
  • Irene Lapham
  • Tom Corey
  • Bromfield Corey
  • Mrs. Corey
  • Milton K. Rogers

Nexus externi[recensere | fontem recensere]