Aemilius Zola

E Vicipaedia
Aemilius Zola.
Médan - domus scriptoris
Paulo Cézanne praelegit Paulus Alexis
Zola in nummo Francogallico, 1985

Aemilius Eduardus Carolus Antonius Zola (vulgo Émile Édouard Charles Antoine Zola, natus Lutetiae die 2 Aprilis 1840, mortuus ibidem die 29 Septembris 1902) fuit scriptor et vir publicus Francicus. Caput naturalismi habitus inter maxime egregios fabulatores Francicos digne et iuste numeratur. Mythistoriae eius in multas linguas conversae et pelliculis aptatae sunt.

Praesertim nobilis est serie Rougon-Macquart, quae constat in viginti voluminibus, societatem Francicam sub Secundo Imperio depingentibus ac curriculum familiae Rougon-Macquart per generationes eius. Ne obliviscaris partium positivarum quas Zola agit in defendendo Alfredo Dreyfus centurione Iudaico.

Vita[recensere | fontem recensere]

Aemilius filius fuit ingeniarii cuiusdam viam aquariam in Gallia Narbonensi construentis. Patre iam anno 1847 Aquis Sextiis mortuo Aemilius pueritiam ibidem peregit. Lyceum Sancti Ludovici ex anno 1858 frequentavit antequam, ut librorum venditor fieret, a bibliopola Hachette tiro institueretur. In otiis vacabat scripturae e.g. criticas de litteris dramatibusve pangens. Quas symbolas diversis actis diurnis vulgandas dedit. Mox etiam primas mythistorias exaravit, »Les mystères de Marseille« et »Le voeu d'une morte«. Magis autem plausum est fabellis eiusMehr »Contes à Ninon« (1864) et »Confession de Claude« (1865), cum opus »Thérèse Raquin« (1867) scriptoris ingenium rerum atrocium bene describendarum palam faceret. Postea tamquam praeludium »Madeleine Férat« (1868), studium de ingeniis hereditariis, scripsit; anno 1869 autem exorsus est de eodem argumento cyclum mythistoricum inclutum »Les Rougon-Macquart«, quem cyclum ipse historiam psychologico-socialem familiae cuiusdam in Secundo Imperio Francico viventis titulaverat. Ibi in viginti tomis (micro)cosmus omnis continetur:, i.e.: »La fortune des Rougon« (1871), »La curée« (1872), »Le ventre de Paris«, »La conquête de Plassans«, »La faute de l'abbé Mouret«, »Son Excellence Eugène Rougon«, » L'Assommoir« (de immodico potionum alcoholicarum usu in operariis Parisiensibus: id opus gloriam Zola aeternavit; 1876), »Une page d'amour«, »Nana« (1880), »Pot-Bouille«, »Au Bonheur des dames«, »La joie de vivre«, »Germinal« (de metallis; 1885), »L'OEuvre«, »La Terre«, »Le Rêve«, »La bête humaine«, »L'Argent«, »La Débâcle« (de anno 1870 cum conflictum est cum Borussis; 1892) et »Le Docteur Pascal« (1893).

Inde ab opere »Assommoir« omnes fabulae Milesiae saepe anastatice impressae sunt, inter quas »Nana« et La Débâcle« palmam ferebant quoad specimimum venditorum numerum. In praefatione tomi primi Zola ipse argumentorum catenam explicat atque enodat. Se mathematice ostensurum, quemadmodum ingenio hereditario atque circumiectis socialibus homines in omni orbe terrarum moveantur. Itaque factus est ductor naturalismo faventium. Scriptoris tantummodo esse cuncta palam et sine pudore ante oculos ponere. In historia de meretrice »Nana« trans decentiae contemporaneae limites iam itum erat, antequam in operibus »Pot-Bouille«, »Germinal« et »La Terre« sobrietas scribendi terrifica porro augeretur. Opus »Rêve« hinc paulum aberrat, quippe quod filiae editoris dedicatum sit, cuius compater Aemilius Zola.

Zola criticus fuit pro periodicis »Voltaire«, »Le Figaro« et foliis Petropolitanis »Vestnik Evropy« nemini parcens. Motionem culturalem, cui ipse favebat, omnium motuum optimum esse semper et ubique superlineabat et personabat. Primus tomus tractationum de auctoribus liitterisque collectarum titulum habet odiosum »Mes haines« (1866). Volumina alia ibi sunt: »Le roman expérimental« (1880), »Les romanciers naturalistes«, »Le naturalisme au theâtre«, »Nos auteurs dramatiques«, »Documents littéraires« (1881), »Une campagne« (1880-81), »Nouvelle campagne« (1896).

De se ipse ei persuasum erat debere notas facere vias novas in rebus ad theatra spectantibus. Sed scaenas expugnare non quivit, quia nimis simpliciter mythistorias theatro adaptare temptaverat. Interdum ei auxilio venit Gulielmus Busnach. »Thérèse Raquin« et »Bouton de rose«, quae opera ipse adaptabat, a spectatoribus reiecta sunt. Sed operibus »L'Assommoir«, »Le ventre de Paris« et »Nana« etiam in versione theatrali plausum est. Opusculis »Germinal« et »Renée« (titulus novus operis »Curée«) multi scandalizabantur. Labore in Rougon-Macquart finito incepit opus tripartitum de urbibus Lapurdo/Roma/Lutetia »Lourdes«, »Rome«, »Paris« (annis inter 1894 et 1898), ubi sacerdos entheus iuvenis catholicus paullatim mutatur in socialismi et cogitationis liberae fautorem maximum. Anno 1898 litteras publicas praesidi Felici Faure datas »J'accuse...!« in periodico »Aurore« vulgari iussit, quo scandalum de centurione Alfredo Dreyfus corrigeretur. Inde plura scripta Aemilii Zola partes politicas tractabant ut homines optimismum docerentur. Annuntiavit editionem tomorum quattuor operis »Les quatre Evangiles« ex quibus tres tantummodo finiti sunt., i.e. »Fécondité« (1899), »Travail« (1901), »Vérité« (1902). Incepta circa opus »Justice« numquam ad effectum venerunt. Cuncta ad dominum Dreyfus spectantia iterum in volumine »La Vérité en marche« (1899) collecta sunt. Cum anno 1891 musicographus Alfredus Bruneau melodrama secundum opus »Le Rêve« fecisset, Zola ei gratanter libellos in dramata melica »Messidor« (1897), »L'Ouragan« (1901) et »L'Enfant-Roi« (1905) exaravit, quibus eventus non ita bonus fuit.

Tria volumina cum commercio epistulari praetitulata »Correspondance« annis inter 1907 et 1908 edita sunt. In anthologiam »Les Soirées de Médan« (1882), quo in littura Henricus Céard, Leo Hennique, Georgius Carolus Huysmans, Paulus Alexis et Guido de Maupassant convenerunt, Zola addidit fabellam suam »L'attaque du moulin«; harum nugarum Bruneau iterum musicum confecit.

Index operum Aemilii Zola
Mythistoriae
Mythistoriarum series de familia Rougon-Macquart
Mythistoriarum series de tribus urbibus
  • Lourdes, Charpentier et Fasquelle, Paris, 1894.
  • Rome, Charpentier et Fasquelle, Paris, 1896.
  • Paris, Charpentier et Fasquelle, Paris, 1898.
Mythistoriarum series quattuor evangeliorum
  • Fécondité, Fasquelle, Paris, 1899.
  • Travail, Fasquelle, Paris, 1901.
  • Vérité, Fasquelle, Paris, 1903 (opus postumum).
  • Justice (opus imperfectum)
De arte litterarum scripta
  • Mes haines, causeries littéraires et artistique, A. Faure, Paris, 1866.
  • Mon Salon, Librairie centrale, Paris, 1866.
  • Édouard Manet, étude biographique et critique, E. Dentu, Paris, 1867.
  • À propos de l'Assommoir, en collaboration avec Édouard Rod, 1879
  • Le Roman expérimental, Charpentier, Paris, 1880; nouvelle édition commentée, GF-Flammarion, 2006.
  • Nos auteurs dramatiques, Charpentier, Paris, 1881.
  • Les Romanciers naturalistes, Charpentier, Paris, 1881.
  • Le Naturalisme au théâtre, les théories et les exemple, Charpentier, Paris, 1881.
  • Documents littéraires, Charpentier, Paris, 1881.
  • Les Quatre Evangiles, 1899.
De re politica scripta
  • Une campagne (1880-1881), Charpentier, Paris, 1882.
  • Nouvelle campagne (1896), Fasquelle, Paris, 1897.
  • Humanité, vérité, justice. L'affaire Dreyfus. Lettre à la jeunesse, Fasquelle, Paris, 1897.
  • L'Affaire Dreyfus, la vérité en marche, Fasquelle, Paris, 1901.
  • "J'accuse...!" in L'Aurore, 13 janvier 1898
Ludi scaenici
  • Thérèse Raquin, Charpentier, Paris, 1873.
  • Les Héritiers Rabourdin, Charpentier, Paris, 1874.
  • Le Bouton de rose, 1878.
  • Madeleine (1889; anno 1865 scriptus).
Carmina lyrica
  • Messidor, Fasquelle, Paris, 1898.
  • L'ouragan, Fasquelle, Paris, 1901.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Zola spectant.
Lege Αἰμίλιος Ζολά ("Aemilius Zola") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam