Godofredus Keller

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gottfried Keller, 1854

Godofredus (vulgo Gottfried) Keller (natus Turici die 19 Iulii 1819, mortuus ibidem die 16 Iulii 1890) fuit clarissimus linguae Theodiscae poeta Helveticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Keller primo naturae pingendae studuit quapropter Monaci annis inter 1840 et 1843 docebatur. Crumina aegrotante in patriam reversurus mox sensit sese magis quire in scripturis quam in picturis. Collectio prima poematum (Gedichte, Heidelbergae 1846) a multis criticis magno gaudio accepta et laudata est inter quos et Varnhagen ipse. Stipendio publico fruens anno 1848 in terram alienam ire potuit itaque Heidelbergae in universitate plures annos studia multa fecit et consuetudinem contraxit e.g. cum Ludovico Feuerbach et Arminio Hettner. Anno 1850 Berolinum petivit ut de theatris plura cognosceret, ut ipse auctor dramatum bonus fieret. Berolini usque mensem Decembrem 1855 mansit: quamvis de theatralibus multa novisset nullum opus confecit. Attamen poesis eius florebat quam altera in collectione praetitulata »Neue Gedichte« (Brunsvici 1851) collegit; insuper creavit mythistoriam autobiographicam praetitulatam Der grüne Heinrich (Brunsvici 1854–55). Quo opere se inter Germaniae poetas primos posuit. In citato opere errores privatos in professione eligenda, in religione disputanda, in artibus inveniendibus aperte et pense descripsit. Secutum est volumen primum fabularum Die Leute von Seldwyla (Brunsvici 1856; cum elegantissimis historiunculis Romeo und Julia auf dem Dorfe, Die drei gerechten Kammacher), quae propter genus scribendi volubilissimum atque philosophicum admirationi multorum fuerunt. Tamen fama eius lente tantummodo crescebat. Anno 1861 scriba officialis urbanus Turici proclamatus usque annum 1876 in res vere poeticas renuntiare debuit.

Demissione facta consilia pristina poetica porro implere potuit et tum tempus magnum coeptum est. Praebita est editio altera et aucta operis Leute von Seldwyla (Stuttgardiae 1873–74) et in lucem prolatae sunt legendae valde graciles et ingeniosae praetitulatae Sieben Legenden (Stuttgardiae 1872) ubi ironica contra ecclesiam modo novo atque sibi inusitato effatus est. Keller fabulam Romanensem suam Grünen Heinrich refecit cuius finis nunc magis pacificus consolans contemplativus factus est. Florilegium novum quoque apparuit, Züricher Novellen (Stuttgardiae 1878) in quo opuscula notissima sunt velut Der Landvogt von Greifensee et Das Fähnlein der sieben Aufrechten. Cyclo fabellarum sequenti Das Sinngedicht (Berolini 1882) humor positivus incrementum habuit et contra temporis istius atrocia urbana et pulcra iniecit ut videtur apud fabulam Milesiam affabre compositam cui titulus Martin Salander (Berolini 1886).

Lyrica novis poematibus aucta in tomum Gesammelte Gedichten (Berolini 1883) fundebat dicturus velut cantor virilis, satiricus, sincerus.

Proprietates artificiorum[recensere | fontem recensere]

Patet poeseis Kelleri in genere vivendi Helvetico radices habere, quas libenter comprehendens ne linguistice quidem negavit. Homo fuit sincero idealismo, phantasia magna, facetiis, ingenio fabulatorio maximo. Procul dubio iste homo inter gravissimos saeculi XIX artifices numerari potest.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, volumen 10. Lipsiae 1907, p. 823-824 quae omnia relegi possunt hic in interreti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Godofredum Keller spectant.