Gustavus Freytag

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gustavus Freytag
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Freytag: imago
Nativitas: 13 Iulii 1816; Kluczbork
Obitus: 30 Aprilis 1895; Aquae Mattiacae
Patria: Regnum Borussiae

Officium

Officium: member of the Reichstag of the North German Confederation
Munus: scriptor, scriptor scaenicus, politicus, mythistoricus, diurnarius
Patronus: Universitas Wratislaviensis

Memoria

Laurae: Pour le Mérite for Sciences and Arts, Bavarian Maximilian Order for Science and Art
Sepultura: Gota

Gustavus (Germanice: Gustav) Freytag (natus 13 Iulii 1816 oppido Kreuzburg (Silesia), mortuus 30 Aprilis 1895 Aquis Mattiacis) philologus, scriptor historiae artis, diurnarius atque vir publicus liberalis Theodiscus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater Gustavi Freytag medicus atque postea magister civium oppidi patrii erat.Gustavus ipse gymnasium frequentabat, testimonium maturitatis adeptus est et deinde ad annum 1835 in Universitate Wratislaviensi et Berolini philologiae studebat. Anno 1838 doctor promotus annis 1839 - 1847 Vratislaviae docens privatus erat. Ibi prima dramata composuit. Anno 1847 Lipsiam et anno 1848 Dresdam movit. Eodem anno diurnarius folia "Der Grenzbote" una cum Iuliano Schmidt edidit atque de motu textorum Silesiae commentarios composuit. Itaque in Borussia a vigilibus persecutus in Saxoniam-Coburgi et Gotahae Ducatum fugit. Ab anno 1851 in oppido Siebleben apud Gotam vixit. Anno 1854 Vimariae consiliarius aulae nominatus est. Annis 1867 - 1870 legatus factionis Nationalis liberalis ad Dietam Foederalem Foederationis Germanicae Septemtrionalis erat. Anno 1870 e vita politica se recessit, quod consilia Othonis de Bismarck praesidis ministrorum Borussiae recusabat. Inter amicos suos sunt Aloysius Tieck et Ricardus Wagner.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1847 uxorem Aemiliam duxit, quae anno 1875 mortua est. Anno 1879 secundam uxorem duxit Mariam Cunigundam, e qua iam anno 1876 filium Gustavum Willibaldum et anno 1877 alterum Waldemarium (mortuum anno 1884) habuerat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Inter alia haec opera composuit:

Mythistoria[recensere | fontem recensere]

  • "Soll und Haben" (Debet et habet, 1854)
  • "Die verlorene Handschrift" (Manuscriptum amissum, 1864)
  • "Die Ahnen" (Maiores, 1872-1881)

Dramata[recensere | fontem recensere]

  • "Die Brautfahrt oder Kunz von den Rosen", 1844
  • "Deutsche Geister", 1845
  • "Die Valentine", 1847
  • "Der Gelehrte", 1848 (Fragmentum)
  • "Graf Waldemar", 1850
  • "Die Journalisten", 1854
  • "Die Fabier", 1859

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Γκούσταβ Φράιτακ ("Gustavus Freytag") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!