Fridericus Münzer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fridericus Münzer (natus in Oppeln Silesia die 22 Aprilis 1868; mortuus est in Castris carceralibus Theresienstadt die 20 Octobris 1942) fuit philologus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Münzere familia mercatorum Iudaicorum natus Lipsiae et postea ab anno 1887 Berolini philologiae studebat et doctor philologiae promotus est. Anno 1893 Romam iter fecit, ubi Georgius Wissowa ei persuasit, ut biographias pro Pauly-Wissowa encyclopaedia componeret. Tum Athenas iit, ubi reliquias Acropolis exfossit. Eodem in urbe etiam Claram Engels cognovit, quam anno 1897 in matrimonium duxit. Ab anno 1896 in Universitate Basiliensi docuit. Ab anno 1912 professor Regiomontii fuit. Anno 1918 uxor mortua est, ab anno 1921 professor Monasterii fuit. Anno 1933, cum Nazistae rerum Germaniae potiti essent, professor manere ei licuit. Sed anno 1935 invitus a negotiis publicis remotus est. Eodem anno uxor secunda mortua est et Münzer a Nazistis Iudaicus census est. Münzer, qui contra preces amicorum patriam relinquere non voluit, anno 1942 in castra carceralia Theresienstadt portatus est, ubi die 20 Octobris eiusdem anni mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • De Gente Valeria (1891)
  • Die Entstehung der Historien des Tacitus (1901)
  • Cacus der Rinddieb (1911)
  • Römische Adelsparteien und Adelsfamilien (1920),
  • Die Entstehung des römischen Principats (1927)

Praetera multas biographias in Pauly-Wissowa encyclopaedia publicavit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!