Marcus Fulvius Q.f. Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Fulvius Q.f. Flaccus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 246 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fulvius Flaccus anno 271 vel 270 a.C.n. tribunus plebis erat,deinde cum Manio Curio Dentato duumvir Aquam Anionem veterem perficit et anno 264 a.C.n. una cum Appio Claudio C.f. Caudice consulatum gessit. Volsinios urbem ultimam Etruscorum expugnavit et de eis triumphavit. Duo milia statuarum Romam portavit et Vertumnum deum in urbem transtulit[1]. Inter consulatum eius in Foro Boario prima munera gladiatoria habebantur. Anno 246 magister equitum dictatoris Tiberii Coruncanii fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius senior, Historia Naturalis XXXIV 34


Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Lucius Mamilius Q.f. Vitulus
Consul
264 a.C.n.
cum
Appio Claudio C.f. Caudice
Successores:
Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla)