Appius Claudius P.f. Pulcher

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Appius Claudius P.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Publius Claudius Pulcher, consul anni 249 a.C.n. erat. Filii eius tres consules erant: Appius Claudius Ap.f. Pulcher anno 185 a.C.n., Publius Claudius Ap.f. Pulcher anno 184 a.C.n., Gaius Claudius Ap.f. Pulcher anno 177 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Appius anno 217 inter Secundum Bellum Punicum aedilis curulis erat et anno 216 tribunus militum Proelio Cannensi interfuit. Anno 215 praetor erat[1] et deinde 214 Siciliam administravit. Anno 212 una cum Quinto Fulvio M.f. Flacco consul electus Capuam obsedit atque expugnavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXIX 41, 4


Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus et Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus II
Consul
212 a.C.n.
cum
Quinto Fulvio M.f. Flacco III
Successores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus