Lucius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 213 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Cornelius Ti.f Lentulus Caudinus erat, qui anno 275 a.C.n. consulatum gesserat et frater Publius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus fuit, consul anni 236 a.C.n.. Filii eius Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus (consul 201 a.C.n.) et Lucius Cornelius L.f. Lentulus, qui consulatum anno 199 a.C.n. gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 237 ipse consulatum adeptus est, collega eius Quintus Fulvius M.f. Flaccus fuit. Anno sequente censor electus est et anno 221 pontifex maximus atque anno 220 princeps senatus factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Publius Valerius Q.f. Falto
Consul
237 a.C.n.
cum
Quinto Fulvio M.f. Flacco
Successores:
Publius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus et Gaius Licinius P.f. Varus