Publius Valerius L.f. Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Valerius L.f. Flaccus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 214 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Valerius M.f. Flaccus anno 261 a.C.n. consulatum gessit. Filius Lucius Valerius P.f. Flaccus anno 195 consul Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 227 Valerius una cum Marco Atilio M.f. Regulo consul erat. Anno 219 ad legationem ad Hannibalem missam pertinuit, qui cum Carthaginiensibus de oppido Sagunto ageret[1]. Anno 216 legatus apud Nolam pugnabat[2]. Deinde classis praefectus fuit[3]. Cum anno 211 Hannibal Romam urbem peteret, in senatu sententiam tulit, ut imperatores ante Capuam pugnantes suo arbitrio decernerent, quot milites urbi auxilio mitterent[4]. Anno 211 a.C.n. iterum Livius eius memorabat: Tum Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina consularis in senatu sententiam dixit omnes duces exercitusque ex tota Italia etiam a Capua Romam ad urbem defendendam revocaturos. Quintus Fabius Maximus autem contra dicebat. "has diversas sententias media sententia Publii Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset"[5].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXI 8
  2. Titus Livius, op.cit., XXIII 16,3
  3. Titus Livius XXIII, op.cit., 34,4-9 38,4-11; XXIV 40,5
  4. Titus Livius, op.cit., XXVI 8,6-8
  5. Titus Livius, op.cit., XXVI 8


Antecessores:
Spurius Carvilius Sp.f. Maximus II et Q. Fabius Q.f. Maximus Verrucosus II
Consul
227 a.C.n.
cum
Marco Atilio M.f. Regulo
Successores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala et Lucius Apustius L.f. Fullo