Jump to content

Quattuor certamina sacra

E Vicipaedia
(Redirectum de Quattuor Certamina Sacra)

Quattuor certamina sacra in Graecia antiqua fuerunt ludi sacri (Graece ἀγώνες) qui ordine celebrabantur: Nemea, Pythia, Isthmia, Olympia. His diebus etiam Certamina Panhellenia nominantur. Nemea, Isthmia, et Olympia in Peloponneso, Pythia Delphis peragebantur. Cum victores corona oleastri, lauri, pini, vel apii dotati sint, certamina in litteris etiam coronarum vocantur.

Certamina Deus honoratus Locus Pretium Frequentia
Olympia Zeus Olympia, Elis olea Quoque quarto anno
Pythia Apollo Delphi laurus aut malum Quoque tertio anno (3 annis post Olympia)
Nemea Zeus Nemea, Corinthus apium Quoque tertio anno (2. et 4. Olympiade)
Isthmia Poseidon Corinthus sambucus, postea pinus Quoque tertio anno

Certamina circulo (Graece: περίοδος) quattuor annorum Olympias dicto peragebantur, quae erat una e Graecorum viis temporis metiendi. Olympia circulum anno primo coeperunt, Nemeis Isthmiisque anno secundo (quamvis mensibus differentibus) sequentibus, tum Pythiis anno tertio, Nemeis Isthmiisque rursus anno quarto concludentibus. Hoc modo athletae omnibus certaminibus interesse potuerunt.

Summi apud Graecos horum certaminum victoribus honores habiti sunt, quos inter maximi erant statuae in publico positae. Qui vicerant hieronicae (Graece ἱερονικαί 'sacri victores') vocati sunt,[1] qui in omnibus vicissent periodonicae (Graece περιοδονίκης) 'periodo victores'.[2]

Qui certaminibus interfuerunt ex omnibus Graecorum sedibus ab Asia Minore usque ad Hispaniam venerunt. Cum autem sumptus non parvi exercendi, vehendi, habitandi, vivendi causa oriri solerent, non nisi divitibus certamina patebant. Neque feminis neque barbaris certare licebat singulis hominibus potentibus exceptis (ut postea Nerone imperatore).

Tempus Imperii Romani

[recensere | fontem recensere]

Tempore Imperii Romani quattuor certaminibus Graecis tria nova adiuncta sunt (sic dicta "periodus nova"): Augustus anno 27 a.C.n. post Antonium ad Actium victum (31 a.C.n.) Nicopoli in urbe Actia inchoavit et anno 2 Neapoli Sebasta, ambo ludi quinquennales certamina musaea, hippica ac gymnica amplectentes.[3] Domitianus denique septimum agonem anno 86 Capitolia Romana adiunxit, quae Iovi dedicavit quibusque stadium 30 000 spectatorum aedificari iussit.[4] Inter Capitolia etiam cursus feminarum locum habuit, quod in certaminibus res insolens habetur.

Receptio poetica

[recensere | fontem recensere]

In Anthologia Palatina[5] invenitur epigramma Archiae poetae attributum, quod de quattuor certaminibus sacris loquitur. Ab Angelo Politiano in linguam Latinam versum[6] sic sonat:

Quattuor exercet certamina Graecia sacra,
mortali duo sunt et duo sacra deo.
Sunt Iovis et Phoebi atque Palaemonis Archemorique,
pinum, oleam atque apium malaque victor habet.

Etiam Anthologia Graeca App. 3,130, carmen poetae anonymi, de iisdem certaminibus loquitur.

Nexus interni