Nicopolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam discretiva: Nicopolis (discretiva)
Wikidata-logo.svg Nicopolis
Res apud Vicidata repertae:

Nicopolis (Graece Νικόπολις, hoc est "victoriae urbs") fuit urbs in Epiro regione Graeca sita. A Caesare Augusto condita est in victoriae Actiacae memoriam, qua Marco Antonio debellato imperio solus potitus est. Prope novam urbem enim in exadversa sinus Ambracii ripa templum Apollinis Actiaci in promunturio mari imminebat. Quinto quoque anno ludi Actia dicti in luco celebrabantur ubi gymnasium et stadium aedificata erant. Ne Olympicis quidem tempore Augusti minores habebantur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Strabo, Geographica VII.7.5 et 6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 39°1′10″N 20°43′54″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicopolim spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!