Opera et Dies

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus versionis Latinae anno 1509 divulgatae
Initium poematis versionisque Latinae (editione 1539)

Opera et dies (Graece: Ἔργα καὶ ἡμέραι) est carmen didacticum circa annum 700 a.C.n. ab Hesiodo poeta compositum.

Inceptum[recensere | fontem recensere]

Causa operis scribendi litigium inter Hesiodum et Persen fratrem fuisse existimatur, cui obiecerit iniuriis atque fraudibus divitias obrepere velle, cuique suam in agris colendis vitam duram et laboriosam ostentat. Quare sunt, qui putent operi aliquid moniti inesse, discordiae quidem fratrum non nisi in amplissima cosmologia intextae videntur.

Res[recensere | fontem recensere]

Initio Prometheos et Pyxidis Pandorae fabulae introducuntur, quas descriptio quinque aetatum insequitur (incipiens ab aurea aetate, deinde res ad argenteam, dein aeneam et postremo ad heroicam aetatem usque ad ferream aetatem devenerunt); deinde narratur fabula accipiteris et lusciniae, quorum alter regem, altera poetam significet. Tum regna iustitiae et superbiae opponuntur atque illustrantur. […]

Carmine suo poeta profundam scientiam rerum agri colendi exhibet seque constituendo calendarium atque consiliis utilissimis expertum peritumque colendi praestat cum non solum agrestia instrumenta sed etiam pecuariam rem, quandoque idoneum tempus serendi sit explicet. Vivido more etiam hiemes frigidas montesque Graeciae affligentes verbis depingit. Beatus ille dicitur qui iustitiam magni aestimet modumque in rebus esse agnoscat. Illi divitias fore, superbo autem qui magno in lucro spem ponat exitium paratum fore.

Carmen et Orion, Sirium, et Pleiades explicat ad verum loquendum.

Nonnulli philologi opus post alterum Hesiodi monumentum Theogonia dictum compositum esse censent cum poeta ibi unam meram deam Eris esse adfirmet at nunc rursum esse profecto duas intellexisse videtur, quarum alteram rixis discordiam efficientibus adaequat, alteram certamini aequali atque utili. (Vide Agon)

Posteritas[recensere | fontem recensere]

Opus maximi momenti erat historiae litterarum ut Graecarum ita Europaearum recentiorum aetatum. Etiam indagatores rerum gestarum opere valde fruuntur nitunturque cum aliter ac opera Homerica, quae heroum vitas ac gesta illustrent, vitam quotidianam agricolarum aetatis Archaicae accurate describant explicando rationes agri culturae, morem partiendi hereditatis communitatemque firmam incolarum vici Graeci.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • 1509 : Iodocus Badius Ascensius, ed.; Nicolaus Valla, interpr., Hesiodi Opera et dies, quod in Georgicis imitatus est Vergilius opus. Lutetiae: Jehan Petit (Latine) Textus apud Gallica
  • 1539 : Ulpius Franekerensis, ed. et interpr.; Nicolaus Valla, interpr., Hesiodi Ascraei opuscula inscripta ΕΡΓΑ ΚΑΙ ΗΜΕΡΑΙ, sic recens nunc Latinè reddita, ut uersus uersui respondeat, unà cum scholiis obscuriora aliquot loca illustrantibus, Ulpio Franekerensi Frisio autore. Addita est antiqua Nicolai Vallae translatio, ut quis conferre queat. Basileae, Mich. Ising. (Graece, Latine) Textus apud e-Rara
  • 1840 : Franciscus Siegfridus Lehrs, ed., Hesiodi Carmina (Lutetiae: Didot) pp. 31–46 (Graece, Latine) Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]