Marcus Iuventius Thalna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Iuventius Thalna (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 162 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Thalna anno 170 a.C.n. tribunus plebis Gaium Lucretium ex praetore propter crimina in socios Graecos accusavit. Anno 167 praetor urbanus bellum contra Rhodum instigabat, quod autem intercessione tribunum plebis interdictum est. Anno 163 una cum Tiberio Sempronio Graccho consulatum adeptus est - unus e tota gente Iuventia. Ei bellum contra incolas Corsicae insulae traditum est, quos celeriter suppressit. Cum audiret senatum sibi idcirco supplicationem tribuere, subito mortuus est[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus
Consul
163 a.C.n.
cum
Tiberio Sempronio Graccho
Successores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus