Marcus Valerius Messalla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Valerius M.f. Messalla (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 154 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Valerius M.f. Messalla anno 188 a.C.n. consulatum administrabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 161 a.C.n. una cum Gaio Fannio Strabone consul creatus est. Tum "Lege Fannia" sumptus licitus definitus est[1]. Praeterea his consulibus senatusconsultum factum est de exigendis Roma urbe philosophis[2]. Anno 154 una cum Gaio Cassio C.f. Longino censor erat. Cum censores theatrum perpetuum aedificare vellent, Publio Cornelio Scipione Nasica Corcula suadente "senatus consulto cautum est, ne quis in urbe propiusve passus mille subsellia posuisse sedensve ludos spectare vellet, ut scilicet remissioni animorum * standi virilitas propria Romanae gentis nota esset[3]."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aulus Gellius, Noctes Atticae II 24, 4; Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia X 139; Macrobius, Saturnalia III 13,13; 16,14; 17,3seqq.; Athenaeus VI 108, p. 274 c-d.
  2. Aulus Gellius, Noctes Atticae XV 11,1
  3. Valerius Maximus II 4,2


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus
Consul
161 a.C.n.
cum
Gaio Fannio Strabone
Successores:
Marcus Cornelius Cethegus et Lucius Anicius Gallus