Gaius Marcius Figulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Marcius G.f. Figulus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 156 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Forsitan Quintus Marcius Q.f. Philippus consul anni 281 a.C.n. inter eius maiores est. Si id se habet, Quintus Marcius Philippus (consul annorum 186 et 169 a.C.n. consobrinus Figuli est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 169 a.C.n. Figulus praeturam adeptus est neque autem contra Persem regem Macedonum proelium navale feliciter gessit[1]. Anno 162 consul electus est, sed una cum collega Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo propter vitia religiosa se a magistratu abdicare coactus est[2]. Eis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Publius Cornelius L.f. Lentulus successerunt. Anno 156 iterum consul electus est, tum cum Lucio Cornelio Lentulo Lupo. Eo anno Figulus contra Delmatos certavit, qui in Illyricum invaserunt, neque tamen proelia magistratu fungens finire potuit. Quod successor Scipio Nasica Corculum adeptus est[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XLIII 15,1
  2. Marcus Tullius Cicero, De natura deorum I 10-11; De divinatione II 74; Valerius Maximus I 1,3; Plutarchus, Marcellus 5,1-3
  3. Appianus Alexandrinus, Illyrica 11; Titus Livius, Periochae 47; Florus II 25,11; Iulius Obsequens 16


Antecessores:
Tiberius Sempronius Gracchus II et Marcus Iuventius Thalna
Consul
162 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo
Successores:
Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo
Antecessores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Aurelius Orestes
Consul
156 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Lentulo Lupo
Successores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II