Quintus Opimius
Appearance
Quintus Opimius (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Filius eius Lucius Opimius anno 121 consul erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Inter annos 169 et 158 a.C.n. verisimile aliquamdiu IIIvir monetalis erat. Anno 154 una cum Lucio Postumio Albino consul electus est atque feliciter Massiliam urbem foederatam contra Ligures defendebat[1]; ei triumphus attributus est[2]. Collega eius Postumius Albinus magistratu fungens mortuus est atque in eius locum Manius Acilius Glabrio suffectus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[2] O., Q." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 1156.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Polybius, Historiae XXXIII 8-11
- ↑ Titus Livius, Periochae XLVII
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II |
Consul 154 a.C.n. cum Lucio Postumio Albino |
Successores: Titus Annius Luscus et Quintus Fulvius Nobilior |