Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum seu breve Classificatio internationalis morborum, abbreviatura ICD est ordinis mundi sanitarii (WHO) systema classificationis morborum et quaestionum quae ad salutem referunt[1]. Versio praesens rata est ICD-10, versio anni 2016.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Classificatio internationalis morborum ex consilio nosocomae Florentiae Nightingale orta est, ut data valetudinariorum colligantur. Anno 1893, Iacobus Bertillon classificationem causarum mortis excogitavit, quam anno 1900 conventus internationalis emendavit et librum classificationis cum indice alphabetico et tabula divulgavit.

Versiones ICD[recensere | fontem recensere]

  • ICD-6 ab anno 1949
  • ICD-7 ab anno 1955
  • ICD-8 ab anno 1965
  • ICD-9 ab anno 1976 — 17,000 codices

ICD-10 (in usu)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: ICD-10

Anno 1990 versio decima conventu mundiali salutis tertio quadragesimo approbata est atque ab anno 1994 in usu est. Haec systema classificationis facultatem 155,000 codices utendi[3] expedit.

ICD-11 (in progressu)[recensere | fontem recensere]

Hoc tempore ordo mundi sanitarius versio classificationis internationalis morborum decima in versionem undecimam (ICD-11) convertare, cuius descriptionem finalem in conventum mundialem salutis (Anglice: world health assembly, WHA) deferre apparet[4]. At finalis versio futura ab anno 2018 demum divulgabitur.

Exemplum codicum morborum[recensere | fontem recensere]

Morbus sive pertubatio ICD-9 ICD-10 ICD-11
Malaria per plasmodium falciparum 084.0 B50 1G70
Guttur diffusum (Hypothyreoidismus) iodi inopia 244.2 E01.2 5A01.1
Hypertensio essentialis 401 I10 BA00

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]